« »
 
[]« Retro » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 166a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETRO
RETRO, vox aliis præposita, rem præteritam significat. Ut Retroprincipes, qui prius regnavere, apud Lampridium in Severo, et in Cod. Theod. non semel. Stipendia Retrodebita, quæ antea debebantur, apud Capitolinum in Pertinace ; ὀπισθοτελείαι, Theophani anno 9. Nicephori, Redhibitiones annorum præteritorum, in Hist. Misc. Retro sanctiones latæ, in leg. 16. Cod. Theod. de Medicis (13, 3.) Ita etiam S. Hieronym. Epist. 129. et alii.
Retro. Capitulare 3. ann. 810. cap. 2 :
Et non sibi faciant socios inferioris ordinis homines, qui semper inde Retro res qualescunque tractare volunt ; sed illos sibi socient, qui ad effectum unamquamque rem deduci cupiunt.
Cum dilatione, quasi retrocedentes.
P. Carpentier, 1766.
Retro, Abhinc, ex illo tempore, Gall. Depuis. Scacar. Paschæ apud Falesiam ann. 1212. ex Cod. reg. 4651 :
Judicatum est, quod Hugo de Rotis sit forbanitus, quia secutus de morte hominis in quatuor assisiis, noluit Retro apparere.
P. Carpentier, 1766.
Retro Esse, Redire, reverti. Feuda Norman. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 157. r° :
Gilebertus de Acquilla tenet Acquillam cum pertinentiis suis, et Haiam Richerii de comite Ebroicensi per servicium trium militum ; et si corpus suum sit in servicio ducis Normanniæ, aut habeat essoniam legalem, senescallus suus faciet servicium loco domini ; et ex quo exient de Aquila, ad costamenta comitis erunt, quousque sint Retro in villa de Aquila.
Galli diceremus, Jusques à ce qu'il soient de retour.
P. Carpentier, 1766.
Retro Esse, Pejus esse. Charta ann. 1238. ex Chartul. Campan. fol. 415. col. 2 :
Volumus quod jus suum non magis sit Retro, quam erat die, qua præsentes litteræ factæ fuerint.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Retro Esse, Existere, Gallis Etre en arriere, Ulpiano Reliquari, ad diem non solvisse. Charta ann. 21. Richardi II. Regis Angl. apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 141 :
Et si contingat prædictum redditum quadraginta librarum a Retro fore, in parte vel in toto, etc.
Alia ann. 3. Henrici V. ibidem[] pag. 142 :
Et si contingat dictas centum libras a Retro existere ad aliquem terminum prædictum, etc.
Occurrit passim.