![[]](img/image.png)
RETROTENSIO, Regressus, recessus. Benzo episc. Albens. in Henr. III. imper. apud Ludewig. tom.
9. Reliq. MSS. pag. 369 :
Quibus autem erat inflexibilis fides dicebant : Itinere trium vel quatuor dierum ibimus, et apud Narniam facile transibimus, et schisma erat inter eos. Plures eorum instigabat Retrotensio, minime transeundi fluvii intentio.Vide Retroivum et mox Retrovertere.