« »
 
[]« Retrovicaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 169c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETROVICARIA
RETROVICARIA, Districtus Retrovicarii seu Subvicarii, illius scilicet, qui Vicarii absentis in aliquo territorio sibi præfinito vices agit. Charta Cæciliæ Vicecomitissæ Biterr. ann. 1147. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. [] 518 :
Hæc omnia, sicut sunt suprascripta, nos damus, laudamus, concedimus et confirmamus Deo et Ecclesiæ S. Mariæ de Belmont in perpetuum, cum fevalibus et retrofevalibus, cum Vicariis et Retrovicariis, et decimariis, et sirventagiis, cum hominibus et fœminabus exinde naturalibus, cum bonis cultis, et incultis, etc.