« »
 
[]« 1 revendere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 172a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REVENDERE1
1. REVENDERE, Emptum vendere, Gall. Revendre. Glossæ Lat. Græc. et Græc. Lat. : Revendo, μεταπωλῶ. Charta Philippi Franc. Regis ann. 1218. pro Monachis de Valle B. Mariæ, tom. 4. Histor. Harcur. pag. 2174 :
Ita quod de supradictis marcandisiam non faciant, scilicet quod nihil emerint ad Revendendum.
Rursum occurrit in Correctionibus Statutorum Cadubrii cap. 54. et etiam apud Ulpianum lib. 28. Dig. tit. 37.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Revenditio, Venditio rei emptæ, ei, qui primum vendiderat. Statuta Massil. lib. 2. cap. 1. § 44 :
Tunc autem cum contigerit rem, quæ in prædictum modum transierat a debitore ad creditorem, reverti ad debitorem, de cujus bonis exierat, volumus ut ille creditor faciat inde instrumentum restitutionis et Revenditionis per manum publici Notarii Massiliæ, ac jura sua, quæ in illa re acquisierat, retrocedat, etc.
Statuta Scabinorum Maceriarum ad Mosam e Bibl. D. de Cangé :
Et supposé ores que en une seule lettres sous un seul scel soient contenus un vendaige, la reprinse dessus et le Revendaige, neantmoins si vault ladite lettre, et est de tauxe de trois seaulx et de trois lettres ensemble, qui valent xii. s. par. Fermier du Revendage,
in Consuetudine Durdani art. 146. ille dicitur, ut est in Glossario Juris Gallici, in cujus manibus debitor bona mobilia vendibilia deponit pro summa debita, ut ab apparitore sublata sibi bona recuperare valeat, interim prorogato ad tres hebdomadas tempore solutionis per ipsum firmarium creditori faciendæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Revenditor, Propola, Gall. Revendeur. Statuta Arelat. MSS. art. 42 :
Ne quis piscator vel Revenditor audeat salare pisces. Revenditor piscium,
ibidem art. 174. Codex MS. reddituum Episcopatus Autissiod. ann. circiter 1290 :
Revenditores de hac villa nihil debent, exceptis sex diebus sabbatis, in quibus debent denariatam ; et Revenditores de extra, qui afferunt ad collum vel ad bestiam, debent obolum de ortolagio suo in quolibet die Sabbati. Revenditor panis,
ibidem infra. Occurrit in Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 92. col. 2. in Statutis Massil. lib. 1. c. 50. in Statutis Vercell. lib. 3. fol. 76. v°. in Statutis Astens. collat. 3. cap. 47. fol. 15. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Revenditoria, Ipsa ars revendendi, vel mulier quæ revendit seu res minoris momenti distrahit, Gall. Revendeuse. Codex reddituum Episcopatus Autissiod. mox laudatus art. de Revenditoribus :
In quocumque burgo vendatur panis ad fenestram aut aliquid aliud, Comes habet suos redditus, scilicet de Revenditoria panis vi. denarios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Revenditrix, Gall. Revendeuse, Quæ res minoris pretii divendit, in Statutis Massil. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Revenditura, Eadem notione, in Charta ann. 1486. ex Schedis D. le Fournier.