« »
 
[]« 1 reverentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 173b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REVERENTIA1
1. REVERENTIA, Titulus honorarius apud S. Hieronymum Epist. 70. 79. 92. Joannem VIII. PP. Epist. 267. 273. 320. S. Anselmum lib. 2. Epist. 12. et alibi, hodie inter Religiosos et Monachos passim receptus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hunc honoris titulum sibi ipse tribuit Carolus Calvus in Charta ann. 851. e Tabulario S. Albini Andegav. :
Ut autem hæc Reverentiæ nostræ auctoritas in Christi nomine meliorem obtineat vigorem... de annulo nostro supter sigillare jussimus. Johanni de Say Militi,
Willelmus Abbas S. Albini Lincoln. in Charta ann. 1476. apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 336.
Reverentiæ, Gall. Reverences, Salutationis impensa officia. Odo de Diogilo lib. 3. de Profectione Ludovici VII. Regis in Orientem pag. 35 :
Polychronias eorum suscipit, sed vilipendit : sic enim vocantur Reverentiæ, quas non solum Regibus, sed etiam quibuslibet suis majoribus exhibent, caput et corpus submissius inclinantes, vel fixis in terram genibus, vel etiam se toto corpore prosternentes.
Quo forte pacto Reverentias suas Monachi[] facere debent, uti docet Udalricus in Consuetud. Cluniac. lib. 2. cap. 2 :
Quilibet novitius instruendus est, ut regulariter sciat caput inclinare, scilicet non dorso arcuato, ut quibusdam negligentibus est familiare ; sed ita ut dorsum sit submissius, quam lumbi, et caput submissius quam dorsum, etc.
Concilium Narbonense ann. 1235. cap. 29 :
Si Reverentiam fecerunt hæreticis.
Exstat in Ceremoniali Romani lib. 3. sect. 1. caput de Reverentiis, quæ Romano Pontifici exhibentur. Vide Venia, Metanœa.
P. Carpentier, 1766.
Stat. congregat. Vallisumbr. ann. 1223. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chronic. pontif. Leon. Urbevet. pag. 239 :
Reverentiæ circulares, quæ solent fieri a fratribus in conventu, remaneant, exceptis illis, quæ fiunt a proficientibus et revertentibus et ab hebdomadariis, servitore scilicet coquinæ et mensæ lectore.
Vide Ante et Retro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reverentia Divina, Vera religio, Christiana, Catholica. Codex Theod. lib. 16. tit. 5. leg. 56 :
Sciant cuncti, qui ad ritus suos hæresis superstitionibus obrepserant sacrosanctæ legis inimici, plectendos se pœna et proscribtionis et sanguinis... ne qua vera divinaque Reverentia contagione temeretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cultus Divinæ Reverentiæ, Clericatus. Codex Theod. lib. 12. tit. 1. leg. 49. ubi de Curialibus, qui ad Clericatum promoventur :
Quod si filios aut propinquos non habuerint hii, qui derelicta Curia ad cultum divinæ Reverentiæ existimaverint transeundum, duas portiones Curia debebit accipere, relicta penes eum tertia, quem ante diximus ad Ecclesiasticorum consortium insidiosis artibus adspirasse.