« »
 
[]« Reversale » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 174a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REVERSALE
REVERSALE, Reversales Literæ, generatim dicuntur Epistolæ quibus quis alterius literis respondet, ut videre est in Responsali ann. 1472. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 196. et in Responsalibus literis Caroli IV. Imper. ad Edwardum III. Angliæ Regem ann. 1349. ibidem pag. 462. Maxime vero Reversales nude vel Reversales literæ vocantur Scripta quibus ii, qui munus aliquod suscipiunt, vel in rei alicujus possessionem mittuntur, declarant se servaturos conditiones consuetas vel conventas. Literæ Johannis Episc. Argentin. ann. 1585. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 5. col. 504 :
Hinc est quod te (Priorem monasterii Marbacensis, qui sese male gesserat, alloquitur) per præsentes hasce patentes litteras ratione præstiti tui juramenti atque intuitu Reversatium (l. Reversalium,) quæ nobis ea propter dedisti, requirimus, ut primo tempore ad prædictum monasterium in Marbach redeas, administrationis tuæ rationem Conventui ibidem coram a nobis deputandis reddas, adductam (abductam) pecuniam aliasque res restituas... omniaque alia in pristinum statum reponas atque reducas
. Consuetudo Lotharingiæ tit. 5. art. 6 :
Lesdites reprinses (des fiefs) faites, sont données lettres de la part de son Altesse, temoignantes le devoir des vassaux, qui reciprocquement doivent donner Reversales de ce dequoy ils auront reprins, et s'ils ont reprins d'une ou plusieurs seigneuries [] distinctes et separées, doivent en faire declaration expresse. Reversales
in Alsatia maxime vocantur literæ Præfecti Agenoensis. Harum formulas videre potes apud Ludovicum Laguille Hist. Alsatiæ part. 2. pag. 212. et inter Probationes pag. 72. 136. 137. 138. 163. et 166. Vide Reversum.