« »
 
[]« 1 revestire » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 175c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REVESTIRE1
1. REVESTIRE, Iterum vestire, in possessionem rursum mittere eum, qui ab ea exutus fuerat. Leges Wisigoth. lib. 12. tit. 1. leg. 3 :
Quos Celsitudo nostra una cum filiis, per hujus nostræ legis edictum, et testimonio nobilitatis pristinæ uti, et rebus, quas per auctoritatis pristinæ vigorem perceperint, decernimus Revestiri.
Adde legem 27. Edictum Chlotarii II. in Concilio Parisiensi cap. 17 :
Absque aliquo incommodo de rebus sibi juste debitis præcipimus Revestiri.
Epist. 75. inter Francicas tom. 1. Hist. Franc. :
Et ordinationes dominicas inde firmatas sunt, ut de res illas, quas Leva tenebat præsentialiter, Bobila Revestita esse debeat.
Canones Concilii Liptinensis cap. 2 :
Duodecim denarii reddantur, eo modo, ut si moriatur ille cui pecunia commodata fuit, Ecclesia cum propria pecunia Revestita sit.
Eadem habentur lib. 5. Capitul. cap. 3. et lib. 6. cap. 425. Præceptum Caroli Magni ann. 797. pro Monasterio Prumiensi, apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 51 :
Nos quidem ejus considerantes sacerdotium et fideli servitio, ita per omnia verum esse credidimus, ac de ipsis rebus pleniter Revestiri jussimus.
Adde Formulas Andegav. art. 59. Gesta Aldrici Cenoman. Episc. apud Baluzium tom. 3. Miscell. pag. 141. Marculfum lib. 1. form. 26. Appendicem ejusdem Marculfi form. 7. et formulam 12. inter Bignonianas. Charta Lotharii Imp. in Chronico Farfensis Monasterii pag. 661 :
Idem Domnus Apostolicus non solum recognovit nullum dominium in jure ipsius Monasterii se habere, excepta consecratione, sed etiam omnes res... quas ex eodem Monasterio potestas antecessorum ejusdem Paschalis Papæ injuste abstulerat, per jussionem ipsius, dante eo mappulam suam Advocato suo supradicto Sergio, Revestivit Leonem, qui de parte nostra ejusdem Monasterii Advocatus erat, etc.
Idem Chronicon pag. 653 :
Et jusserunt Revestire eumdem Joannem et Advocatum ejus de ipsis piscariis, etc.
Vetus Notitia apud Perardum pag. 149 :
Per herbam et cespitem ad partem S. Benigni reddidit Revestitum.
Tabular. Vindocinense Thuanum Charta 15 :
De eadem quoque terra impleto pugillo Revestivit Germundum.
Vide Epist. 13. inter Epistolas Desiderii Episcopi Cadurcensis, S. Anselmum lib. 4. Epist. 55. Gregorium VII. lib. 6. Epist. 25. etc. Vide Vestire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Revestire Terras, Agros aliquandiu incultos iterum colere. Instrumentum incerti anni apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britann. col. 241 :
Igitur monachi ipsam terram multis annis excoluerunt ; sed guerra illa, quæ in Razezio exilium induxit, insurgente, terra illa, sicut et aliæ in circuitu ejus inculta remansit. Cumque post illud exilium terræ in Razezio Revestirentur, etc.
Vide Vestitus in Vestire.
P. Carpentier, 1766.
Raviestir, pro simplici Investir, in Charta Margar. comit. Fland. ann. 1263. ex Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus :
Mettons en nostre liu nostre baillu de Lille, à ce k'il recoive celi disme et en [] Raviestisse le devant dite église bien et à loi.
Revestitio, Iterata missio in possessionem, in Traditionibus Fuldensib. lib. 2. tradit. 152. et in Charta Paschalis PP. ann. 1114. inter Instrum. novæ Galliæ Christianæ tom. 6. col. 298.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Revestio, Simplex missio in possessionem. Charta fundationis Monasterii S. Mauri Fossat. ann. 638. per Clodoveum Regem Franc. apud Lobinellum tom. 3. Hist. Paris. pag. 20 :
Quapropter per præsentem auctoritatem atque præceptionem jubemus, ut hanc prædictam terram, quam ei tali firmitate ex jure nostræ proprietatis in suum jus ad opus Dei perficiendum transponimus per nostram transignationem et Revestionem firmiter recipiat.
Forte melius legeretur Revestitionem.