« 1 revocare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 177c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REVOCARE1
1. REVOCARE, Reddere. Gesta Purgationis Felicis pag. 87. edit. Baluzianæ, ubi de libris
Christianorum :
Itaque fac literas, quia adusti sunt, ne Revocent illos.Concilium Agathense can. 27. de fugitivo Monacho :
Sed ubicumque fuerit, Abbati suo auctoritate Canonum Revocetur, i.reddatur. Regula Magistri cap. 17 :
Qui vero frater non mundum ferramentum a terra de agro Revocaverit, etc. i.reddiderit. Messianus Presbyter in Vita S. Cæsarii Arelatensis :
Et ut erat pius, apprehendit etiam alium tessetlum, et dedit mihi dicens : Vade, porta ambos ad basilicam Domini Stephani, et mitte illos sub altare, et ibi maneant, et unum horum porta mane ad eam, quæ te rogavit, aliumque mihi Revoca,id est, redde, vel refer. Hinc Vita S. Frontonii n. 9. in Vitis Patrum :
Omnibus medium imposuit onus, velut eulogias Revocans Domino rerum, etc.Testament. S. Aredii :
Et singulis mensibus singulas eulogias vicissim ad Missas Revocent.
Missam Revocare, Reddere expletam, quomodo reddere Symbolum dicebantur baptizandi, qui
illud memoriæ commendatum recitabant. Fortunatus in Vita S. Germani Paris. cap. 60 :
Vigiliis in honore Sancti celebratis, ac Missa Revocata, de præsenti curata est.Idem in Vita S. Radegundis cap. 14 :
Quid egerit circa S. Martini atria, templa, basilicam, flens, lacrymis insatiata, singula jacens per limina, ubi Missa Revocata, vestibus et ornamento, quo se clariori cultu solebat ferre in Palatio, sacrum componit altare.Ubi Surius Misso Revocato habet contra MSS. fidem : ad oram unius adscriptum est interpretationis vice, Missa celebrata : recte, nam Missam revocare, est Missam explere, complere, seu expletam reddere. Gregorius Turonens. lib. 1. de Gloria Martyrum cap. 51. ubi ait, matrem suam cælitus admonitam fuisse ut ad depellendam pestis inguinariæ plagam in Vigilia S. Benigni vigilias ageret, et Missam revocaret :
Vade et vigila totam noctem in honore, ac Revoca Missas, et liberaberis a plaga,id est, fac celebrare et complere Missas. Quæ quidem loquendi formula occurrit præterea in laudato S. Aredii Testamento :
Ut in oratorio S. Hilarii in cella mea, quinta feria omni tempore maturius matutina et Missa Sanctorum Dominorum a monachis ibidem Revocetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Jam vero cur
Missa dicta fuerit Revocata, inde factum putat Mabillonius lib. 1. de
Liturgia Gallic. cap. 6. num. 4. quod Missa dicta sit a missione seu dimissione populi, ut
suo loco dictum est. Ex quo fit, ut allusione per antiphrasin ad Missæ vocem facta,
Missa revocata dicatur, cum populus antea dimissus, denuo ad sacrificium
revocatur. Favet huic interpretationi Gregorius Turonensis loco laudato. Quod autem ibi
per Revocare, alibi expressit per Celebrare, ut cap. 75. ejusdem libri, ubi
de Sigismundo Rege, quem ait in consortium Sanctorum adscitum : Si qui nunc frigoritici in ejus honore Missas devote celebrent, ejusque pro requie offerant oblationem, statim compressis tremoribus, restinctis febribus, sanitati pristinæ restaurantur.Item lib. de Gloria Confessor. cap. 65. agens de muliere :
Per annum integrum assidue orationi vacabat, celebrans quotidie Missarum sollemnia, et offerens oblationem pro anima viri, non diffisa de Domini misericordia, quod haberet defunctus requiem : in die qua Domino oblationem pro ejus anima delibasset, semper sextarium Gazeti vini præbuit in sacrificium basilicæ sanctæ. Sed subdiaconus nequam reservans gulæ Gazetum, acetum vehementissimum offerebat in calice, muliere non semper ad communicandi gratiam accedente.Quo loco patet quid Celebrare sit Gregorio, nempe Offerre et sacris interesse, etiam sine sacra communione. Illud ipsum sonat Revocare loco supra relato, ut satis liquet ex eo, quod ibi loquatur de matre sua.
Revocare Se, Egredi, se retirer. Concilium Arausicanum I. c. 20. de Catechumenis :
A fidelium benedictione, etiam inter domesticas orationes, in quantum caveri potest, segregandi, informandique sunt, ut se Revocent, et signandos vel benedicendos semotim offerant.