« Rici homines » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 186a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RICI
RICI Homines, id est divites, ita dicti præcipuæ nobilitatis Proceres apud Aragonenses
quos alii vulgo Barones vocant, de quibus pluribus egimus ad Joinvillam pag. 51.
ubi docuimus, eadem ferme nomenclatura nostros donasse Barones ipsos, quos
Riches hommes vulgo vocabant. Leges Alfonsinæ part. 4. tit. 25. lege 10 :
Ricos omes, segund costumbre de Espanna, son llamados los que en las otras tierras dizen Condes, o Barones.Vitalis Episcopus Oscensis :
Barones autem quasi boni homines, a Bar, quod idem est quod Beatus, et Ones, quod idem est quod homines, etc. qui etiam Rici, id est, divites, sunt vocati. Horum talis est conditio : Quod quam cito aliquis Mesnadarius a Domino Rege honorem fuerit consecutus, ad numerum Militum sustentandum, Ricus homo fit postea, sive Baro.Michael del molino in suo Repertorio :
Ricus homo, secundum Foros Aragonum, dicitur ille, qui est dominus alicujus Varoniæ.Mox addit :
Non tamen intelligas, quod dicitur Ricus homo, secundum Foros, ille, qui plures habet pecunias, sed ut superdictum est : et adde, quia omnes magnates, puta Comites, Duces, Marchiones et Vicecomites dicuntur Rici homines, secundum Foristas : quia isti communiter habent plures Varonias, et sunt plus quam Varones.Testamentum Jacobi Regis Aragon. ann. 1272. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 247 :
Diximus domno Ferrando olim patruo nostro, et Episcopis, necnon et Richis hominibus et Militibus, quos ibi populaveramus, qui erant inter omnes ccclxxx. Milites, etc.Literæ ejusdem Regis ann. 1276. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1155 :
Jacobus Dei gratia Rex Aragonum.... viris nobilibus et dilectis Richis hominibus, Castellanis feudatariis, Militibus terræ Majoricarum et regni ejusdem, salutem et gratiam. Adhibito consilio Richerhominum,forte mendose pro Richorum hominum, in Literis Petri Regis Aragon. ann. 1282. apud Rymer. tom. 2. pag. 208. De Ricis hominibus in Aragonia, multa habent Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. de Conditione Infantionatus. Riches hommes, apud nostros. Guill. Guiart ann. 1302 :
Idem ann. 1304 :O ceus que nous ramentevomes,Grant plenté d'autres Riches hommes.
Divites, in Legibus Edwardi Confessor. cap. 29. et apud Henricum Rebdorffensem ann. 1347.Li Riche homme communementRefont en l'eure sans atendreDe toutes pars leurs tentes tendre.
◊ Constat porro vocem Rico, apud Hispanos, ut Riik
apud Germanos, et Riche, apud nostros, ortam a Septentrionalibus populis, quibus
familiarem fuisse ostendunt plane virorum apud illos illustrium nomina, quæ in ric
desinunt, ut Theodoricus, Alaricus, etc. de cujus tamen vi non una est sententia.
Videtur enim fortem interpretari Fortunatus lib. 8. Poem. 1 :
Alii divitem, ut Philippus Eystetensis in Vita S. Willibaldi cap. 11 :Chilperice potens, si interpres barbarus adsit,Adjutor fortis, hoc quoque nomen habet.
O beate Richarde, qui valde dives Latina lingua interpretaris.Conradus Uspergensis anno 1152. de Friderico I. Imper. :
Cum ex nominis sui interpretatione Pacis dives vocitaretur.Vita MS. S. Gaugerici Episc. Camerac. lib. 1. cap. 1 :
Dignum itaque et congruum valde fuit, ut veri gaudii, quantum quidem ad rusticam linguam, Riccitatem adeptus, in Ricco etiam et gaudenti oppido nasceretur.Smaragdus ad Donati Partes, Rich, potentem semper interpretatur v. g. :
Helperich, adjutorium potens : Altrich, senex potens : Artrich, durus potens, etc.Vide Schilteri Glossarium Teutonicum v. Ric. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 387. voce Richi.