![[]](img/image.png)
RICULA, Mitra virginalis capitis, in Glossis Arabico-Lat. Forte Reticula.
Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Retinendum esse
Ricula patet ex hoc Turpilii loco apud Nonium : Interea aspexi virginem injectam in capite Riculam indutam ostrinam.Est autem Ricula diminutivum a Rica, Flammeum virgineum, apud Varronem lib. 4. de Lingua Lat. et apud Festum. Hinc emendandus Isidorus lib. 19. Orig. cap. 31. ubi male :
Rigula,pro Ricula, est mitra virginalis capitis.