![[]](img/image.png)
RIGOR, Græcis εὐθυωρία, Frontino et Agrimensoribus
appellatur,
quicquid in agro mensori operis causa ad finem rectum fuerit ; quicquid vero ad horum imitationem in forma scribitur, linea. Idem Frontinus :
Rigor est, quicquid inter duo signa, vel in medio lineæ rectum perspicitur.Vetus Inscriptio 711. 3 :
Huic cedat in Rigorem maceriæ et furcarum, et ara in qua fur cepem.Haud scio an huc revocari possit quod habet le Roman de Floire MS. :
Babiloine est cité moult fort,Si est assise en un Regort.
P. , 1766.
◊ Nihil ad hanc vocem pertinet
Gallicum Regort hic laudatum : Sinus quippe est ibi, vulgo
Golfe.