![[]](img/image.png)
RIPANARE, Aucupari. Inquisitio adversus Episcopum Genev. ann. circiter 1217. apud Sponium
tom. 2. Hist. Genev. pag. 417 :
Willelmus Procurator S. Victoris Gebennensis, juratus...... rogatus de quinto articulo, dicit quod vidit eum Ripanare cum avibus, sed ipse non portabat aves.Ibidem pag. 411. legitur :
Rogatus de quinto dicit....... quod aliquando vidit Episcopum cum aucupibus *** non tamen aves portantem aucupales.