« Riperia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 193b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPERIA
RIPERIA, Rivus, fluvius, Gallis Riviere. Conventio Commendatoris de Montefrino cum
Raymundo Pelat et fratribus ann. 1241 :
Dicebant siquidem predicti fratres, quod ipsi habebant quoddam molendinum in Riperia Gardonis.Donatio iisdem fratribus facta ann. 1245 :
Dono illa duo cestaria bladi censualia et jus et dominium ipsorum et jus dominii, quos accipio in molendinis domus Templi de Montefrino, quæ sunt in Riparia Gardonis in utraque ripa.Miracula B. Caroli Blesensis apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 563 :
Vidit quamdam puellam que ceciderat in Riperia de Gueng. mortuam, resuscitatam meritis ipsius D. Caroli.Charta ann. 1308. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 783 :
Item quod possint homines S. Amantii piscari in Ripperia S. Amantii.Adde Chartam ann. 1380. ibid. pag. 173.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Riperia, Ripa, littus, ora, Gall. Rive, Rivage. Charta ann. 1387. ex Archivo
Communis Massil. : In locis dominicalibus, tam in Riperia Rhodani quam alibi.Annales Genuens. apud Muratorium tom. 6. col 589 :
Deinde ivit in Riperiam Orientis usque Plumbinum, et invenit barcas Plumbini quamplures cum mercimoniis, etc.Ibidem col. 591 :
Dicto etiam annoRursum memorantur Riperiæ Januenses in Epistola ann. 1404. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1567. Historia Cortusiorum, apud eumd. Murator. tom. 12. col. 804 :(1286.)armatæ sunt pro communi Januæ ad soldos trium mensium pro guardia Riperiæ facienda duo galeoni velocissimi, etc.
Item misit quod omnes de Riperia Gardesanæ se parent cum navilio suo, etc.Adde Gualvaneum Flammeum eadem tom. col. 1013. Georgium Stellam apud eumd. Murator. tom. 17. col. 1136. Lobinelli Glossarium tom. 3. Hist. Paris et vide Riparia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ripperia, Ora, margo, vicinia instar ripæ in longum protensa. Charta ann. 1315. tom. 1.
Hist. Dalphin. pag. 30. col. 2 : Prout limites, metæ ac termini dictarum parochiarum, et alii qui sequuntur in longitudine et latitudine se extendunt, cum ipsis limitibus et Ripperiis ipsis limitibus adjacentibus, et circa prædictos limites seu Ripperias dictis limitibus adjacentes per quatuor teysias ; nihil juris, actionis, proprietatis, possessionis, usagii.... infra dictos limites et circum circa per dictas quatuor teysias nobis vel nostris successoribus de cætero penitus retinendo.