« »
 
[]« Risile » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 195a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RISILE
RISILE, forte quod Rezeau dicimus, Reticulum, quo feminæ capillos continebant, de quo in Retiolum. Miracula S. Walburgis virg. num. 2 :
Risile, quo super aurem orale confixerat, casu perdidit accidente.
Medibardus de iisdem Miraculis lib. 2. apud Gretzerum in Episcopis Eystetensib. pag. 309 :
Matronæ solicitatæ
Perditum restituit
Risile, quod illa statim
Misit ad Cœnobium,
Conservaretur ut ubi
Hoc in testimonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Mabillonio sæc. 3. Benedict. part. 2. pag. 297. nota c. Risile vel Rasile videtur esse acus oblongior, qualem hodie usque gestant, inquit, mulieres Remenses ad caput scalpendum et crines discriminandos ; orali, id est, capitis tegumento, infigi solita.