« »
 
[]« Rithmachia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 196a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RITHMACHIA
RITHMACHIA, pro Rythmachia, a Græco ῥυθμός, concinnitas, numerus seu modulus certa dimensione et proportione constans, et μάχη, pugna, conflictus. Une Rythmachia, Modulorum vel numerorum certamen, ut loquitur Joannes Sarisberiensis lib. 1. Polycrat. cap. 5. qui etiam Epist. 235. pag. 431. edit. Masson. ludum quemdam ejusdem nominis memorat his verbis :
In Rithmachia ludentium hoc indicat jocus, ubi quoties aufertur pyramis intercepta, toties concidunt latera ejus.
Hic a Joanne Sarisberiensi designari videtur D. De Foncemagne ædificiolum ex chartis, ut puerorum mos est, compactum, quod totum corruit, si charta, cui aliæ insident, subtrahatur jamque ludo non est locus. Alius ergo est a Rithmimachia, scacorum ludi specie, cujus regulas perscripserunt Gerbertus et Willelmus Tegernseensis scholasticus, ut videre est apud D. Le Beuf tom. 2. Collect. var. Script. pag. 85. et supra in Rhythmimachia.