« »
 
[]« Rivagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 196b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIVAGIUM
RIVAGIUM, Ripa, littus, a Gall. Rivage. Charta Alani Vicecomitis de Rohan, apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 158 :
Dedi etiam præfatis Monachis (de Bona-requie) aquam Blavez et utrumque Rivagium per totum dominicum meum a Govaret usque ad Troquenantum, ut ibi possint facere piscarias et exclusas et molendina.
Charta Willelmi I. Reg. Angl. pro Monasterio SS. Trinit. Cadom. ann. 1083. e Chartulario ejusd. loci :
Retineo autem tres ultimas domos super aquam sitas in dominio meo, Rivagium quoque totum et totam aquam juxta ipsum burgum.
Pluries occurrit pro Tributo in ripis soluto : cujus notionis exempla relata sunt in Ripaticum.
P. Carpentier, 1766.
Charta Caroli V. reg. Franc. ann. 1366. ex Tabul. S. Germ. Prat. :
In ripparia seu flumine Secanæ et in ipsius rippa seu Rivagio.
Spatium vero Iittoris, fiuvium inter et agros conterminos, significatur voce Gallica Rivaige, in Charta ann. 1476. ex Chartul. Latiniac. fol. 246 :
Confessa avoir prins et retenu à tiltre de croix de cens et rente annuelz et perpetuelz...... tous les Rivaiges ou dodasnes, qui audit prieur bailleur appartiennent...... à prandre au long de la riviere de Marne, entre ladite riviere et les prez et terres, estans affrontans ausdits dodasnes.