« Rivare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 197a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIVARE
RIVARE, Clavi mucronem retundere, Galiice River, Ital. Ribadire. Charta
ann. 1307. e Regesto Olim :
Declarantes, quod licet dicti sellarii, sui officii ratione..... non possint nec strigiles, seu estrivos, buculas, mordacia, cappas seu clavos facere aut fabricare, ipsi tamen, si sint bona et legalia, emere, acquirere seu habere poterunt.... et ea in sellis et bastis suis ponere, clavare et Rivare, et sellas et basta sua ex eis munire et præparare poterunt, etc.Menagius in suis Originibus Ital. verbum Ribadire, ut et in Gallicis nostrum River, circuitu bene longo, deducit a Latino Gyrare : crediderim potius Ribadire esse ab Italico Ribattere, Repercutere. Hujus etymon notum est, atque fortassis etiam inde deduci posset Gallicum River, b. in v. mutato, ut alibi sæpe, unaque te syllaba resecta.