![[]](img/image.png)
ROCCHA, Castellum vel præsidium in rupe. Charta ann. 1217. apud Ughell. tom. 1. Ital.
sacr. col. 1294. edit. ann. 1717 : ![[]](img/image.png)
Ecclesias eidem Tarracinensi ecclesiæ in perpetuum unitas manere decernimus, cum omnibus juribus earum, rebus ac pertinentiis in ecclesiis, monasteriis, præsidiis, Rocchis atque castellis.Vide Rocca.
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Roccha Lignaminis, Munitio, ut opinor, e ligno constructa. Turris lignea. Chronic. Petri Azarii
apud Murator. tom. 16. col. 522 : In capite vero utriusque partis(pontis admodum spatiosi)erant pontes levatorii, et singulæ Rocchæ lignaminis valde fortis.