« 1 roda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 203b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RODA1
1. RODA, Anglis, Quarta pars acræ, quæ et Farding deale, seu Farundel
dicitur, juxta Cowellum, ex Anglico Rodd, Pertica. Continet autem acra,
secundum stadii longitudinem 40. rodas, seu perticas ; in latitudine tantum quatuor.
Perinde etiam Roda terræ 40. perticas in longitudine, unam vero solummodo in latitudine.
Si autem excreverit Rodæ latitudo, contractior fit illius longitudo ; ita tamen ut in omni superficie, neque plus neque minus quam 40. perticas
complectatur ; ita acra ultra citrave 160. Occurrit passim, apud Prynneum in
Libertat. Eccl. Angl. tom. 3. pag. 1271. in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 245. 302.
469. 636. 639. tom. 2. pag. 40. 82. 87. 93. 251. 291. 354. 445. 544. apud Willelmum Thorn.
ann. 1288. 1317. etc. Idem pag. 2105. Rodam et Virgatam confundit.
Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc.
tom. 2. col. 491. voce
Ruota.