« »
 
[]« Rogatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 206a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROGATIO
ROGATIO, Idem quod Roga 4. Census, exactio. Charta Fulconis Abbatis Corbeiensis ann. 1055. ex Tabulario ejusdem Monasterii :
Super hæc omnia neque pastum accipiet, neque Rogationem faciet in tota Abbatia.
Charta Caroli Comitis Flandr. ann. 1123 :
Nullam Rogationem in ea habere debet Balduinus vel sui de his, quæ pertinent ad Merlebeccam.
Innocentius III. PP. lib. 15. Ep. 135. ad Abbatem S. Vedasti Atrebat. :
Super quibusdam transactionibus talliarum, Rogationum, violentarum exactionum, etc.
Tabularium feodorum Ecclesiæ Lingon. ann. 1263 :
De universali Rogatione, quam facit Episcopus in primo suo adventu, nihil prorsus habebunt Archidiaconi.
Tabularium Molismense :
Consuetudinem etiam Rogandi annonam ad equorum præbendam, gallinas, et alia similia, quæ habere solebat in villanis.
Charta Communiæ Brituliensis in Picardia ann. 1224 :
Ab omni tallia, tolta, impruntamento, Rogationibus in perpetuum quittavimus penitus et immunes.