« »
 
[]« Rogitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 207a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROGITUS
ROGITUS, Instrumentum Notarii publici, Italis Rogato et Rogito, sic dictum quod Notarii illud scribere rogarentur. Miracula B. Gregorii Verucul. tom. 1. Maii pag. 536. num. 7 :
Et tanta claruit sanctitate et miraculis, quod antiquis temporibus populus Sanctum, et non Beatum Gregorium, nominare solebat, ut ego ipse vidi in archivio d. terræ, in Rogitibus D. Bartholomæi Branchi.
Chronic. Parmense ad ann. 1266. apud Murator. tom. 9. col. 781 :
Potestates ambo reversi sunt ad propria, eo quod eis fuit prohibitum facere inquisitionem et Rogitum de prædictis robaria et rumore.
Vide Charta rogata.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sæpius autem Rogitus dicitur pro Rogatus, sive de Notario qui Chartam Rogatus scripsit, sive de testibus, qui etiam Rogati susbcribunt. Charta S. Willelmi Gellon. anno, ut creditur, 804. tom. 6. Maii pag. 820. col. 2 :
In nomine Domini ego Gallarus Rogitus scripsi.
Charta ann. 841. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 101 :
Amentius Rogitus firmavit et ss. Elephantius Rogitus ss. Alexandrius Rogitus subscripsit. Signum † Theutpaldo teste, Wadaldus Rogitus. Signo ‰ Noratano teste, Signum † Theutoni teste, Gauderanus Rogitus firmavit, Odilo Rogitus firmavit. Signum † Ingilrico teste, Rodearius Rogitus firmavit, Antonius Rogitus firmavit, Widerannus Rogitus firmavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Roitus, Eadem significatione. Charta ann. 2. Caroli Imper. e Chartulario Ecclesiæ Aptensis fol. 115 :
Castellanus Diaconus Roitus scripsit et subscripsit.
Rursum occurrit semel ibidem.