« Romphus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 212b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROMPHUS
ROMPHUS. Otto Morena in Historia Rerum Laudensium pag. 46 :
Cremenses omnesque qui intra castrum Cremæ erant, sic infestabantForte idem quod Rompino Italis, Uncus, Gallis Croc.(hostes qui obsidebant Cremam)quod nullus intra ipsum Castrum prope murum Castri se movere poterat, quem ipsi cum Romphis et lapidibus non sauciarent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex verbis
intra uncinos additis liquet voce
Romphis
non posse uncos intelligi. Cremenses enim in oppido, jaculatores Romphis
lacessentes extra stabant. Quomodo fossa mœnibusque interpositis unco similive armorum
genere sauciari poterat hostis obsessus ? Romphi ergo tela erant
missilia, quæ una simul cum lapidibus jaciebantur, ut patet ex contextu. Hæc fere post
Muratorium qui Romphos cum Romphæis seu Rhomphæis, de quibus Lexicographi,
confundit, non ea qua post Isidorum lib. 18. cap. 6. vulgo exponunt notione, scilicet pro
framea vel altero hastilis genere ; sed ut est apud Gellium 10. 25 :
Romphea, vel, ut alii legunt
Rumpia, Genus teli est Thracicæ nationis : positumque hoc vocabulum in Q. Ennii Annalium 14.Cæterum pro Romphis, ex Codice Ambrosiano Ronsis legit idem Muratorius tom. 6. col. 1031. Malim Romphis.