![[]](img/image.png)
1. ROSIA. Chronicon Farfense apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 472 :
Item pro solidis lx. concessit casalem Triblianum cum ejus Rosia et terra ad rivum Calentinum.Ibidem col. 613 :
Refutavit res de Aquaviva cum podio ejus et Rosiis, ab aqua Transversa usque in Cavas.An idem quod Rosetum, Roseria, Juncetum, arundinetum ? Rivus et aqua, de quibus hic fit mentio, utcumque favent huic interpretationi, ut et vox Rausea : de qua suo loco. Vide Rotia 1.