« Rosta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 218a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROSTA
ROSTA. Historia Cortusiorum lib. 1. cap. 7 :
Jussit fieri Rostam in flumine, et Paduam privavit aqua ; et sic caruit molendino.Cap. 14 :
Qui statim per Rostam factam juxta viridarium S. Justinæ civitatem intraverunt furtive.Cap. 16 :
In dicto flumine fecit Rostam, et sic aqua quæ naturaliter debet currere versus mare, cœpit currere versus Paduam per obliquum.Italis Rosta, flabellum sonat, nostris Eventail, quo vocabulo etiam vulgo designamus obicem illum ex asseribus, qui aquas in molendino continet, quo laxato, eæ elabuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Huic notioni
propius accedit altera hujus vocis significatio apud eosdem Italos, quibus Rosta
etiam est Asser in tabulato, qui annexo fune ducitur et reducitur ad moventis voluntatem,
ut sunt illi asseres mobiles aquis oppositi in molendinis. Pro quovis aggere aquis
continendis accommodo, nostris Ecluse, utuntur Rolandinus Patavinus lib. 9. cap. 9.
apud Muratorium tom. 8. col. 306 : Milites quidam et pedites die x. exeunte Julio mane iverunt, ut Rostam rive clusam dirumperent.Regimina Paduæ ad ann. 1312. ibidem col. 429 :
Paduani... vastaverunt Rostam, et aperuerunt aquam malo velle domini Canis.Chronicon Estense ad ann. 1312. apud eumd. Murator. tom. 15. col. 374 :
Paduani vero cum exercitu suo posuerunt se longius causa aperiendi quamdam Rostam positam in flumine Bachilionis, et rupta fieret fluminis, et iret usque Paduam.Rursum occurrit ibid. col. 419. in Statutis Civitatis Mutinæ fol. 68. rub. 348. et alibi. Vide Murator. Antiq. Italic. tom. 2. col. 1283. in hac voce.