« Rothorium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 223a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTHORIUM
ROTHORIUM, Locus in fluvio, ubi aqua diluitur, maceratur, et subigitur cannabis, Gallis
Rouissoir, Rohiare, Macerare, Rouir ; Rohagium, Ipsa maceratio,
Rouissement. Aresta Ascensionis ann. 1260. in 1. Regesto Parlamenti fol. 18.
verso :
Inquesta facta super eo, quod..... requirebat justitiam de quodam Rothorio sito subtus Larderias. Dicebat etiam quod quando gentes veniunt ad illum locum causa portandi cannabum suum Rohiandum, ipse habet Rohagium, etc.Rohagium, potius tributum est pro maceratione solvendum, quam ipsa maceratio. Vetus Consuetudo Normannica MS. 1. part. sect. 1. cap. 17 :
L'on ne doit pas faire Rotheurs ne chanvres Roir en eues courantes, par quoy en soient souventefois corrompues, si que les poissons en meurent, etc.Quæ sic exprimuntur in Codice earumdem Legum Latino cap. 7. apud Ludewig. tom. 7. pag. 158 :
Rotoria autem in aquis defluentibus fieri non possunt, cum illis aquæ frequentius corrumpantur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Aquam
cannabe corrumpi testatur Plinius Hist. lib. 20. cap. 23. idque docet experientia :
quamobrem Fredericus Imp. Edicto, ex quo compositus est titulus 35. libri 3.
Constitutionum Siciliæ, ait : Salubritatem aeris divino judicio reservatam, studio provisionis nostræ, in quantum possumus, disponimus conservare mandantes, ut nulli amodo liceat in aquis cujuslibet civitatis vel castri vicinis, quantum milliare ad minus protenditur, linum vel cannabum ad maturandum ponere, ne ex eo, prout pro certo didicimus, aeris dispositio corrumpatur : quod si fecerit, linum ipsum immissum et cannabum amittat.