« »
 
[]« Rothus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 223a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTHUS
ROTHUS, Rhotum, Novale. Charta Germanica ann. 799. apud Henschenium in Commentario prævio ad Vitam S. [] Ludgeri Episcopi Mimigardevorensis § 4 :
Ego Folchrat aliquantulam terram hæreditatis... a Thegaubaldo ingenuo et nobili homine comparavi in villa, quæ nuncupatur... id est Rothum illum, quod dicitur Widuberg. Hoc Rothum a supradicto nobili Franco Thegaubaldo ego Folchrat comparavi, et aliquantos annos possedi, et in eo laboravi quod potui. Nunc autem eundem Rothum in terra aratoria, quidquid in eo unquam aratum fuit, dedi Luidgero Presbytero, etc.
Vide supra Rosticum. Vide Graff. Thes. Ling. Franc. tom. 2. col. 489. radice Rut.
Rodum, Eadem, ni fallor, notione, in alia Charta Germanica ann. 801. ibidem § 4 :
Ego Betto tradidi particulam hæreditatis meæ... in pago Nivaheim, in villa quæ dicitur... id est curtile cum adjacentiis suis, uno Rodo, et modico prato, et uno jurnali in terra arabili, etc.