« 1 rotularius » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 223c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTULARIUS1
1. ROTULARIUS, Minister in ecclesia Mediolanensi, qui archiepiscopo vel sacerdoti sacra facienti
rotulum seu librum orationum, cum opus est, porrigit. Ordo eccl. Ambros. Mediol.
ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 863 :
Cicendelarius ebdomadarius porrigit duos cereos, sumtos de camera archiepiscopi, Rotulario ejus.Ibid. col. 867 :
Si vero archiepiscopus adfuerit, paratus rotulus per Rotularium suum, uno subdiacono tenente cereum ab uno latere, notario ab altero, etc.Rursum col. 876 :
Minor custos ebdomadarius ponit rotulum letaniarum super altare uniuscujusque diei, sicut competit. Deinde presbyter tollit illum ante processionem, et dicit orationem. Sed si archiepiscopus adfuerit, Rotularius ejus porrigit ei.