« »
 
[]« Roundelettus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 226c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROUNDELETTUS
ROUNDELETTUS, Mensura liquidorum, Anglis Roundlet, Rundlet vel Runtlet. Continet decem et octo galones cum dimidio, Anglicus vero galo circiter quatuor pintas Parisienses. Literæ Henrici IV. Regis Angl. ann. 1402. apud Rymerum tom. 8. pag. 285. col. 2 :
Præcipimus... quod deputatis prædictorum Capitanei et burgensium plenam restitutionem duodecim doliorum, unius pipæ et quatuor Roundelettorum [] vini, aut satisfactionem pro eisdem... sine dilatione prout justum fuerit, habere facias.