![[]](img/image.png)
RUBICULUS, Species piscis fluviatilis. Angelus Rumplerus lib. 1. Hist. Monasterii Formbac.
apud Pezium tom. 1. Anecdot. part. 3. col. 433 :
Ante autem omnes (pisces) excellunt, quos Rubiculos vocitant ; hi enim singulis Venereis diebus tosti ac sagmine et furfure commixti apponuntur.Hæc Trutis nostris satis conveniunt ; sed nihil definio. Est piscis marinus nomine Rouget, Erytrinus vel Rubellio ; sed hic agitur de fluviatili.