« »
 
[]« Rubricare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 230b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUBRICARE
RUBRICARE, Rubrum facere, Catullo et aliis recentioribus. Rubricare ensem, Claudiano. Petrus Blesensis Epist. 5 :
Ecclesiæ dignitates, quas gloriosus Martyr Rubricavit sanguine suo.
Epistola Urbani IV. PP. ann. 1263. apud Marten. tom. 2. Anecdot. col. 7 :
Saltem ob illius (Christi Domini) reverentiam, qui eam (Terram sanctam) sui aspersione sanguinis Rubricavit.
Translatio S. Ragneberti, tom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 78 :
Astitit Martyr in veste sanguine Rubricata, etc.
Johannes de Janua :
Rubricare, Dirigere cum rubrica et rectum facere, vel cum rubrica designare, vel rubrum facere ; unde in constructione Tabernaculi præcipitur Moysi facere pelles Rubricatas.
Est autem Rubrica, eidem de Janua, Regula vel filum rubro tinctum, quo aliquid dirigitur ; ipsa tinctio, vel terra illa rubra, vel quod fit de illa [] tinctura. Rubricari de cinabrio, in Chronico Parmensi ad ann. 1287. apud Murator. tom. 9. col. 810. Anonymus de Gestis Manfredi et Conradi Regum apud eumdem Murator. tom. 8. col. 609. et Sallas Malaspinæ eod. tom. col. 832. et apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 276. paucis tamen verbis immutatis :
Hic registra proventuum regni, officiorum et officialium etiam per diversa ipsius regni loca particulariter ponendorum habebat, in quibus non solum jurisdictiones et jura regni.... memoriter erant inserta ; sed omnes angariæ, perangariæ, collectæ, tagliæ, dativæ, contributiones exercituum, immunitatum... studiosius fuerunt Rubricata ;
id est, descripta quovis atramento, ni fallor, ut verbum hoc etiam accipiendum puto in Ordinatione Humberti II. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 398. col. 1 :
De ipsis instrumentis in publicam formam redactis fiat unus papirus, in quo summarie Rubricentur, et deinde in archivo, vel in aliquo loco tunc ordinando per nos, ipsa instrumenta fideliter reponantur.
Ibidem pag. 400. col. 2 :
Item, ipsis litteris sigillatis, ille ex prædictis Notariis, cui per Cancellarium commissum extiterit, registrum faciat et Rubricam, ita quod litteræ super facto pecuniæ, aut pro pensione, seu donatione, vel quittatione faciendæ, vel nostrum patrimonium quoquomodo tangentes, de verbo ad verbum registrentur, aliæ vero litteræ justitiæ concurrentes Rubricentur juxta formam superius traditam Cancellario memorato.
Ubi tamen aliquod discrimen est registrentur inter et Rubricentur, non quidem, ut opinor, ex eo petendum quod varia esset scribendi materia, scilicet atramentum et rubrica seu minium ; sed quod in regesto integra exararentur instrumenta, in rubrica vero tantum indicarentur aut summarie describerentur : quæ expositio belle cohæret cum dictis supra, ubi Rubricam pro Commentario accipiendam esse probatum est.
P. Carpentier, 1766.
In locis ex Historia Dalphinali laudatis, Indicem componere sonat seu in capitula redigere. Vide mox Rubricii.