« »
 
[]« Ructa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 231c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUCTA
RUCTA, vel frumen in homine, rumen in bestia, pars gutturis gurgulioni proxima, in Glossis Isidori. Ructa est eminens pars gutturis, in veteri Vocabulario apud Martinium, qui suspicatur pro Ructa forte legendum esse Tractus, ex hoc Donati loco in Terentii Phormionem 2. 2 :
Frumen dicitur Tractus gulæ, qua cibus in alvum demittitur.
Retinet tamen Ructa, ejusdemque originis esse putat, cujus est Rumere. Quid si a Græco ῥυτός, Tractus ?