« »
 
[]« Ructare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 231c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUCTARE
RUCTARE, Ructus emittere proprie ; improprie vero dicere, narrare, proferre. Vita S. Petri Cœlestini PP. apud Muratorium tom. 3. pag. 665. col. 2. et tom. 4. SS. Maii pag. 481 :
Nec suspecta oculis Ructabimus, agnita dudum
Hic quibus hæc coram fuerant digesta quibusve
Hæc impensa, suis nobisque per omnia caris.
Perperam in MSS. Ruptare, ut observant Bollandistæ. Ructari dixit Horatius in arte Poetica v. 457. simili significatione :
Hic, dum sublimes versus Ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, etc.
Eadem quoque notione Ructantes decurias et Ructare sapientiam habet Tertullianus. Eructare verbum Psalm. 18. 3. et 44. 1. Eructabunt labia mea hymnum, Psalm. 118. 171.