« 1 ruella » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 232c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUELLA1
1. RUELLA, Parva rua, seu via, vel platea Gallice Ruelle, Viculus, angiportum.
Charta ann. 1206. tom. 2. Hist. Eccles. Meldens. pag. 97 :
Concessi eidem Garnero et Abbati S. Faronis de Meldis Ruellam, quæ est extra domum jam dicti Abbatis ad faciendum omnia aysamenta sua.Alia Charta ann. 1358. ibidem pag. 659 :
Præterea quia pluviæ, immundiciæ et fetores fiunt in quadam parva Ruella, quæ contiguatur dictæ Ecclesiæ Meldensi... maxime cum locus dictæ Ruellæ parvæ sit valde periculosus.... concedimus.... quod ipsi dictam Ruellam.... valeant claudere.Charta ann. 1241. ex Archivo Monasterii B. M. de Bono-Nuntio Rotomag. :
Quamdam peciam terræ, quam habebam in parochia S. Severi inter terram meam, quam mihi retinui ex una parte et Ruellam ex altera.Rursum occurrit in Charta ann. 1249. ex eodem Archivo. Compositio ann. 1279. e Tabulario S. Richarii :
Claudere possint quamdam parvam Ruellam .... sitam inter Abbatiam et dicte Ecclesiæ grangiam. Reuellalegitur in Charta ann. 1282. tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag. 938. secunda manu, ubi prima legebatur Ruella, ut et in vetusto Rituali S. Juliani Brivatensis, in Charta Pontisarensi ann. 1221. in Actis SS. Aprilis tom. 1. pag. 904. col. 1. et pluries apud Lobinellum tom. 3. et 4. Hist. Paris. locis indicatis in Glossario : quod consule.