« »
 
RUGA 1, RUGA 2, RUGHA.
[]« 1 ruga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 234a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUGA1
1. RUGA, Platea, vicus, nostris Rue. Papias : Rugæ, Romæ, semitulæ. Ubi pro Romæ, legendum Rumæ, ex Gr. ῥύμη. Vetus Gloss. Lat. Græc. cap. de Civitatib. : Platea, ἀγυία. Ruga, ῥυμη. Charta Roberti Regis Franc. apud Doubletum pag. 826 :
Similiter autem a Ruga media, et semita maritima, etc.
sic enim legendum pro Aruca. Willel. Tyrius lib. 12. cap. 25 :
Ipsi Venetici Ecclesiam et integram Rugam, unamque plateam, sive balneum, nec non et furnum habeant.
Mox :
Præterea illam ejusdem plateæ, Rugæque, Achon partem, etc.
Bulla Alexandri PP. ann. 1165. in Magno Pastorali Eccles. Parisiens. lib. 19. ch. 17 :
Usque ad locum, qui vocatur Tudella, in Ruga ejusdem S. Germani.
Chronicon MS. Andreæ Danduli ann. 1111 :
Quorum Rex opera expertus, Ecclesiam, Rugam, plateam, et mensuras concessit.
Adde idem Chronicon editum a Muratorio tom. 12. col. 275. et col. 574. ubi pluries occurrit vox Ruga hac notione, ut et in Chronico Dominici de Gravina eodem tom. col. 642.
Ruga quæ pergit contra meridiem,
in Tabulario Landevenecensi. Joannes Villaneus lib. 3. cap. 2 :
La grande Ruga, che va a san Giovanni.
Adde Ricordanum Malaspinum cap. 156. Vide Ughellum tom. 4. pag. 1099. 1166. 1205. Etymon a Rugis seu fulcis in fronte quidam accersunt, quod id efficiant in urbibus, quod rugæ in fronte. Octavius Ferrarius a Corrivio, in v. Corrobio.
[]« 2 ruga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 234a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUGA2
2. RUGA, Vox frequens in Ordine Romano, et apud Anastasium in Vitis summorum Pontificum, tametsi de genuina ejus notione vix constet. Cæsar Bullengerus
in marmore vel metallo strias, canaliculos, sulcos Rugarum instar, quæ in senum fronte contrahuntur, vel tabulas ex auro et argento rugosas et striatas
interpretatur. Vide Salmasium ad Tertulliani Pallium pag. 335. sed procul a vero abesse virum eruditum plus satis ostendunt horum verba, ac primo Ordinis Romani, quo loco enarrans, ut Pontifex finita sacra Liturgia in Secretarium redit, hæc subdit :
Tunc septem cereostata præcedunt Pontificem, Sub-Diaconus Regionarius cum thuribulo ad Secretarium ;..... post eos Bajuli, post eos Cereostatarii, post quos Acolythi, qui Rugam conservant, post eos extra Presbyterium Cruces portantes, deinde Mansionarii[] juniores, et intrat in Secretarium.
Anastasius in Stephano IV :
Fecit et Regulares argenteos super Rugas, per quas ingrediuntur ad altare.
Locos alios ex pag. 108. 112. 121. et 134. dedimus in Descriptione ædis Sophianæ num. 73. ubi diximus, per Rugam videri intelligi viam in ipsa æde sacra ante Presbyterium, qua in illud pergit Pontifex, sacra facturus. Videat lector, an conjecturam nostram probet ex his, quæ ibi observavimus. Vide Ruarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rugam velum ostiis aut etiam imaginibus oppansum interpretatur Henschenius in Actis SS. Maii tom. 3. pag. 395. not. O. ita dictum, inquit, quia dum reducitur, in rugas seu plicas coit. Sed Mabillonius in Commentario in Ordinem Romanum tom. 2. Musei Ital. pag. cxxxv. et seqq. prolatis variis Anastasii locis, in quibus Rugæ Regulæ ve memorantur, indubitanter conficit, Rugas seu Rugulas nihil aliud esse quam Portas, porticellas fenestellasve, quæ tum ad ingressum presbyterii tum in vestibulo altaris, tum intra et extra Confessionem erant, tum denique cancellis intermixtæ : atque inde vocem Italicam Ringhiere, quæ fenestellas ciboriorum hodie quoque significat, derivatam fuisse. Pluribus suam confirmat sententiam vir doctissimus : quem consulas, velim, cum opus erit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Occurrit eadem vox Ruga, incerta mihi notione, in Chronico Cremonensi apud Muratorium tom. 7. col. 633. ubi gesta quædam strictim omnino referuntur. Sic ad annum mcxcvii. Quando tempus Rugarum fuit, nihil prorsus addito, unde lux affulgeat.
[]« Rugha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 234c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUGHA
RUGHA, Idem quod Ruga 1. Platea. Constitutiones Frederici Regis Siciliæ cap. 116 :
Item quod nullus in plateis seu Rughis publicis possit de novo construere, vel vetera reædificare ædificia, nisi de conscientia prædictorum juratorum, qui accepta mensura ipsarum platearum sive viarum, etc.