« 1 ruga » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 234a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUGA1
1. RUGA, Platea, vicus, nostris Rue. Papias :
Rugæ, Romæ, semitulæ.Ubi pro Romæ, legendum Rumæ, ex Gr. ῥύμη. Vetus Gloss. Lat. Græc. cap. de Civitatib. :
Platea, ἀγυία. Ruga, ῥυμη.Charta Roberti Regis Franc. apud Doubletum pag. 826 :
Similiter autem a Ruga media, et semita maritima, etc.sic enim legendum pro Aruca. Willel. Tyrius lib. 12. cap. 25 :
Ipsi Venetici Ecclesiam et integram Rugam, unamque plateam, sive balneum, nec non et furnum habeant.Mox :
Præterea illam ejusdem plateæ, Rugæque, Achon partem, etc.Bulla Alexandri PP. ann. 1165. in Magno Pastorali Eccles. Parisiens. lib. 19. ch. 17 :
Usque ad locum, qui vocatur Tudella, in Ruga ejusdem S. Germani.Chronicon MS. Andreæ Danduli ann. 1111 :
Quorum Rex opera expertus, Ecclesiam, Rugam, plateam, et mensuras concessit.Adde idem Chronicon editum a Muratorio tom. 12. col. 275. et col. 574. ubi pluries occurrit vox Ruga hac notione, ut et in Chronico Dominici de Gravina eodem tom. col. 642.
Ruga quæ pergit contra meridiem,in Tabulario Landevenecensi. Joannes Villaneus lib. 3. cap. 2 :
La grande Ruga, che va a san Giovanni.Adde Ricordanum Malaspinum cap. 156. Vide Ughellum tom. 4. pag. 1099. 1166. 1205. Etymon a Rugis seu fulcis in fronte quidam accersunt, quod id efficiant in urbibus, quod rugæ in fronte. Octavius Ferrarius a Corrivio, in v. Corrobio.