« Rumbula » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 235c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUMBULA
RUMBULA. Cæsarius Heisterbacensis lib. 7. cap. 45 :
Ipsam iconam (Deiparæ) respiciens.... indignans ait, Ut quid hic stat vetus hæc Rumbula ?Et mox :
Quia Domina illa vocavit me veterem Rumbulam.Qua voce designari putant vetulam, putidam aut infamem fœminam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Carolus Macer
in additionibus ad Hierolexicon Dominici fratris Veneficam intelligit, quod veneficæ
mulieres rhombis uterentur ad deducendam Lunam tortis filis confectis ; unde Ovidius lib.
1. Amorum Eleg. 8 : Martialis vero lib. 9 :Quid torto concita Rhombo Licia ?
Et Propertius lib. 9 :Quæ nunc Thessalico Lunam deducere Rhombo.
Vel Rumbulam intelligit Mulierem, quia rhombum tractat, machinulam nempe, quam vertendo feminæ tractant et lanificium nent. Ideo Rumbulo Melitensibus Turbo dicitur, quia filo involvitur ad instar rhombi textrini ; unde Rumbulos etiam vocant homunciones puerosve, cum instar turbinum quasi verticose sese agitant præjactantia et præsumtione.Deficiunt magico forti sub carmine Rhombi.