« »
 
[]« 1 rusca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 243a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUSCA1
1. RUSCA, Cortex Italis, præcipue pomorum. Scriptor vetus Vitæ S. Lupicini Abbat. Jurensis n. 2 :
Si vero vis frigoris sese ingessisset austerior, habebat ad propriæ staturæ mensuram in modum cunæ decorticatam ex arbore Ruscam, atque utrique capiti ex eodem cortice assuta clusoria : Hac patula ad prunas secrete diuque tosta, aut inibi participato aliquantisper tepore, quievit aut calefactum illico sub ascella, in oratorium quietus attraxit.
Chronicon Modoetiense apud Murator. tom. 12. col. 1147 :
Deo dante, et meritis S. Johannis adjuvantibus, faciam cito, quod illa terra fiet arbor cooperta de bona Rusca, ferens fructum.
Statuta Civitatis Astæ de intratis portarum :
Rusca solvat pro quolibet modio lib. 3.
Intelligo pulverem quernei corticis ad inficienda coria, nostris Tan, ut et in Consilio Massiliensi ann. 1328. MS. :
Rusca e Massilia et ejus districtu non extrahatur.
Armorici corticem vocant Rusk, et Cambro-Britanni Risg. Vide Ruscatium et Ruchia.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Rusca cortex, quernea, in Charta Phil. Pulc. ann. 1294. ex Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 11 :
Consules universitatis et homines prædicti loca forestarum,... in quibus eos incisiones facere contingerit, annis singulis..... palis ligneis, assumendis de lignis et arboribus forestarum et nemorum prædictorum, claudere teneantur ; ita tamen quod Rusca cortex et aliæ arborum prædictarum reliquiæ, in ipsorum utilitatem et commodum convertantur.
Pro pulvere ejusmodi corticis, quo infecta coria fuere, legitur in Stat. Avellæ ann. 1496. cap. 69. ex Cod. reg. 4624 :
Nulla persona possit vel debeat ponere vel poni facere in viis vel plateis publicis infra burgos aliquam Ruscam affaiti.
P. Carpentier, 1766.
Ruschia, eadem notione, Cortex. Charta ann. 1319 :
Ordinamus quod homines et singulares personæ universitatis prædictæ (de Alavardo) in et de nemoribus dictæ vallis, non possint in posterum aliquatenus escorciare seu escorcias vel Ruschias percipere seu habere.
P. Carpentier, 1766.
Rusqua, Pari intellectu. Charta ann. 1381. ex Tabul. Massil. :
Item quod eligantur quatuor probi viri, qui videant et examinent super facto Rusquæ.