« Russetum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 244b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUSSETUM
RUSSETUM, Pannus vilior, rusei seu rufei coloris, quem nostri Roux, Angli
Russet dicunt. Statuta Hospitalis S. Joannis de Notingham in Anglia :
Regularem gerant habitum, scilicet de Russeto, et de nigro panno.Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 419 :
Sex ulnæ de Russeto, et decem virgæ de linea tela.Matth. Paris ann. 1251 :
Cumque annulo sponsali vestem accepit de Russeto, quibus in testimonium perpetui cælibatus uteretur.Henricus de Knygton :
Principio pseudolollardi prima introductione hujus sectæ nefandæ vestibus de Russeto utebantur.Testamentum Johannis ann. 1386. apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 429 :
Et volo, quod dicti xxiiii. torchii teneantur per xxiiii. pauperes indutos togis de Russeto ; et volo, quod cista corporis mei cooperiatur cum panno laneo de Russeto et una cruce rubea.Hinc emendanda Charta Henrici Regis Angl. ann. 1155. apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. v. ad calcem, ubi legitur,
Una latitudo pannorum cunctorum et Ruisetorum, etc.Legendum est Russettorum, ut supra habetur in Haubergettus.