« »
 
[]« 2 ruta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 245b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUTA2
2. RUTA. Rythmi veteres de fundatione Abbatiæ Pratensis in Flandria, apud Buzelinum :
Juxta villam, quam prædico, Virgini deservierunt
Quæ protulit Salvatorem, virgo tamen incorrupta
Quæ cælitus dat splendorem, magis quam oculis Ruta.
Vim vocis non percipio, nisi legendum sit Vuta, i. visa, ex Gallico Veue.
P. Carpentier, 1766.
Haud felici conjectura : qui enim dici potest visum oculis dare splendorem ? ea igitur voce rutam intellige, quæ medicis planta est oculis recreandis, illuminandisque aptissima. Vide Diction. med.