« »
 
[]« Sabulum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 249c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SABULUM
SABULUM, γῆ μιλίνη, ἀμμώδης, in Gloss. Latino-Græc. Ejusmodi videtur Sabulum quod aqua delibutum vini colorem referre poterat, de quo in Vita B. Alcuini sæc. 4. Benedict. part. 1. pag. 157 :
Mandavit... provisoribus monasterii, ut tenerent interim ductores vini, quousque coram eis de vasculis, in quibus ipsum vinum adduxerant, in alia mutaretur : quia aliqui ex eis inde furtive sumentes, in vascula, quatenus plena essent cum ad monasterium pervenirent, Sabulum aquæ miscuerant.