« Saccabor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 250c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACCABOR
SACCABOR, Sachiber, Stanfordio lib. 1. de Placit. Coronæ cap. 21.
Sacaburth aliis. Sakeber, et Sakebere, Britoni in Legib.
Angl. pag. 22. v. 72. v. Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 32. n. 2 :
Furtum vero manifestum est, ubi latro deprehensus est saisitus de aliquo latrocinio, scilicet Hondhabende, et Bacberende, et insecutus fuerit per aliquem, cujus res illa fuerit, quæ dicitur Sakaburth, et si sine secta cognoverit, se inde esse latronem coram Vicecomite vel Coronatore Regis, cum testimonio bonorum et proborum hominum, ex tunc furtum dedicere non possit, quia tales in hoc habent recordum.Et cap. 35 :
Sunt enim quidam Barones alii, qui libertatem habent, scilicet Sok, Sak, Thol et Theam : isti possunt judicare in Curia sua, si quis inventus fuerit infra libertatem suam saisitus de aliquo latrocinio manifesto, et insecutus fuerit per Saccabor, quia nisi fuerit in saisina, licet aliquis sequatur versus eum, sicut versus latronem, non pertinebit ad Curiam, Hundreda, vel Wapentakia cognoscere de hujusmodi furtis, etc.Eadem habet Fleta lib. 1. cap. 38. § 1. cap. 47. § 5. ubi Sacborgh scribitur, de qua voce ita Spelmannus : Sacaburth idem significare opinor, quod apud Scotos Sacreborgh et Sikerborgh : hoc est certum vel securum plegium vel pignus. Siker enim securus ; borgh, plegius, vel pignus, ac si qui cum re ipsa furtiva fugiens apprehensus sit, suum per hanc reatum tanquam per certissimum pignus prodidisse videatur : vel Sacaburth dicitur a sac, sive saca, i. lis, causa, prosecutio, et burgh, pignus, propterea, quod res furtiva sit quasi causæ pignus, hoc est furti symbolum : vel denique saccabor dicitur quasi causam ferens, vel prosequens vel litis prosequendæ plegius. Vide Sikerborgh.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Huc etiam
spectat vox Sacrabarum apud eumd. Spelmannum ; ubi implacitari per
Sacrabarum significare videtur teneri ad dandum pignus vel plegium de stando juri :
Concedo etiam quod nec Prior nec tenentes sui per aliquam actionem, querelam vel Sacrabarum in curia de Thornton in valle de Pickering, nec alibi ubicunque in com. Ebor implacitentur, nec aliqua occasione, exactione, vel demanda, per me vel hæredes meos distringentur.