« »
 
[]« Sach » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 255b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACH
SACH. Charta Wincmari Castellani [] Gandensis apud Duchesn. in Hist. Guinensi pag. 66 :
Unum mansum terræ inter Broclant et Gestlant, præter jus ad dicum, nec non et unum Sach ad turnos
(forte sturnos) turvos melius legitur in Turba 1. et ad silvam, unum stele in Valham ad pisces, etc. Apud Kilianum, Sack-net, est genus retis, quo ficedulæ, et id genus aliæ aves capiuntur. Vide Saccus 5. Charta Godefridi Barbati Ducis Lothar. ac Brabant. ann. 1125. apud Miræum tom. 2. pag. 817 :
Rusticis et colonis Ecclesiæ, sive pauperes essent, sive divites, jus illud quod Sach appellatur in sylva de Buckenholt concessit, vechtinam autem de porcis hominum suorum Ecclesia habebit.
Confer mox Sacium.