« Sacire » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 256a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACIRE
SACIRE. Formula solennis precariæ 29 :
Et ipsam rem dum advivo pro vestro beneficio tenere, et usufructuare faciam, in ea ratione, ut aliubi ipsas res nec vendere, nec donare, nec alienare, nec ad alias casas Dei delegare, nec in naufragium ponere, nec ad proprium Sacire, nec hæredibus meis in alode derelinquere, pontificium habeam ad faciendum.Eadem verba habentur form. 30.
Alterius rem ad proprietatem Sacire,form. 150. quod Lex Bajwar. dixit,
sibi in patrimonium sociare. Ubi formulæ Parensales Bignonii cap. 20. 21. habent ad proprium ponere. Saccire, inquit Salmasius ad Historiam Augustam dicebant veteres τὸ σαϰϰίζειν, nos Saisir, et infima latinitas saisire. Videant igitur eruditi, an Sacire, positum fuerit pro sociare ; an vero a saccire, deducatur : denique an inde vox saisire ortum ducat. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 290. voce Sazjan, Ponere.