« »
 
[]« 3 sacra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 256c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRA3
3. SACRA, Consecratio pontificia, vulgo Sacre, Bernard. Guido in Vita S. Cælestini V. PP. apud Murator. tom. 3. pag. 635 :
Cumque dies Sacræ celebris venisset in orbem,
Vestibus ornati byssis auroque decoris
Insistunt operi proceres, præsulque novellus
Velletrensis Hugo liquidam fundebat olivam.
Vide Sacrum 2.
P. Carpentier, 1766.
Ita quoque appellatur regia inauguratio, in Charta Ludov. Jun. ann. 1156. qua aliam ann. 1132. Ludov. VI. confirmat, ex Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 400 :
Ecclesiæ beatorum martyrum Crispini et Crispiniani, in quorum sollempni die, ex divino munere, regiam accepimus Sacram, etc.
Etquidem 25. Octobr. in regem inunctus fuit Ludovicus junior ; quo die horum martyrum memoria colitur. Dicitur etiam de benedictione abbatis. Charta ann. 1267. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 307. col. 1 :
Dixit se scire, quod universitas prædictorum locorum, in mutatione abbatum Casinensium, debet præstare iisdem abbatibus, in promotione et consecratione eorumdem, quamdam pecuniæ quantitatem pro sacro Sacræ suæ.
Eodem præterea nomine designatur solemnis monastica professio, quam idcirco qui emisit, in Sacris constitutus dicitur, in Lit. legitimat. [] ann. 1447. ex Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 47 :
Licet Johannes de Bar ex illicita copula traxerit originem, videlicet ex Henrieto de Bar mercatore ejus patre, cum Maria Aubrione minime conjugata, nec in Sacris constituta ejus matre.
Ubi in sacris idem quod vulgo in facie ecclesiæ.