« »
 
SACRA 1, SACRA 2, SACRA 3, SACRA 4.
[]« 1 sacra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRA1
1. SACRA, Epistola, diploma Principis.
Sacra Epistola
, apud Vegetium lib. 2. cap. 7 :
Tribunus major per Epistolam Sacram Imperatoris judicio destinatur.
S. Nilus in Epist. ad Philippum Scholasticum :
Ἐϰ παπύρου ϰαὶ πόλλης χάρτης ϰατασϰευασθεὶς, χάρτης ψιλὸς ϰαλεῖται. Ἐπὰν δὲ ὑπογραφὴν δέξεται βασίλεως, δῆλον ὡς Σάϰρα ὀνομάζεται.
Gloss. Basil. : Σάϰρα, οἱ λόγοι, τοῦ δημοσίου, ϰαὶ ἑρμηνεύονται ἱερά. Liberatus Diaconus cap. 4 :
Et scripsit quidem ad eum Sacram Imperator, arguens eum, etc.
Cap. 5 :
Post hæc scripsit aliam Sacram ad diversos Episcopos.
Sacra Imperialis
, apud Petrum Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 109. 119. Anastasium in Hadriano PP. pag. 119.
Sacra jussio Imperialis
, in Epistola Gregorii IV. PP. ad Episcopos Regni Francor. Θεῖον γράμμα, in Consilio Ephesino part. 1. et Calchedon. part. 1. Θεῖαι σάϰραι, in Chron. Alexandr. pag. 772. Vide idem Chron. pag. 704.
Sacræ litteræ
, apud eumdem Liberatum cap. 14. Ita usurpant passim Concilia, eorumque Acta, Codex Theod. leg. 6. tit. 4. lib. 8. Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Arium cap. 3. S. Augustinus lib. ad Donatist. post Collat. cap. 31. Anastasius in Vitis PP. pag. 64. 68. 255. et alibi, Auctor Historiæ Miscellæ pag. 432. 470. 652. edit. Canisii, Odo de Diogilo lib. 1. et 2. de Ludovici VII. Regis profect. in Orientem pag. 13. 19. et alii, quos laudant Meursius in Gloss. et Fabrotus ad Cedrenum. Vide Notit. imperii Rom. Juretum ad lib. 7. Symmach. Epist. 59. et 94. et Gloss. med. Græcit. in Σάϰρον, col. 1325.
Sacras, Regum nostrorum aliorumque[] Principum Epistolas vocant etiam interdum Scriptores alii, ut Lupus Ferrariensis Ep. 18. 78. Fulbertus Carnotensis Epist. 13. 85. 95. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed et Romanorum Pontificum Epistolæ eodem nomine donantur, apud Anastasium in Epitome Chron. Casin. tom. 2. Murator. pag. 355. col. 2 :
Supradicti igitur Missi Sedis apostolicæ ad Regem Dagobertum venientes, honorifice suscepti sunt, contradentes ei Sacram Pontificis.
Sacra, plur. neutr. generis. Passio S. Felicis Episcopi Tabyzacensis :
Tunc cognitor jussit, ut Sacra Imperatorum recitarentur. Sacra Generalia,
in Indiculo post Epistolam 4. Hormisdæ PP. et in Suggest. Dioscori post Epistolam 40.
Sacra regalia,
in Concilio Barcinon. ann. 599. cap. 3. Gesta sub nomine Acacii :
Contra Joannem jam Episcopum Sacra Principis deferentem.
Gregorius M. lib. 1. Ep. 47 :
Dum et antea ad Endacium gloriosum Magistrum militum.... Sacra Imperialia cucurrerunt.
Ita usurpat Anastasius Biblioth. in Hormisda PP. pag. 34.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacra, nude vocantur vasa quæ ministeriis ecclesiasticis inserviunt, in Charta ann. 933. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 127 :
Tradimus.... S. Petrum a Pullo cum suo terminio,...... et quantum ibidem ad pertinendum est, id est in Ecclesia S. Petri in Sacris, secretariis, etc.
Sacræ, absolute interdum dicuntur, Thesauri seu largitiones Principis privatæ, quibus qui præerat, Comes Sacrarum largitionum dicebatur, interdum Comes Sacrarum, nude, ut in leg. 120. Cod. Th. de Decurion. (12, 1.) Ita Palatini Sacrarum, in leg. 13. de Indulg. debitor. (11, 28.)
Sacrarum privatarum vel largitionum Palatina officia,
leg. 17. de Exaction. (11, 7.) eod. Cod. Vide Comes Sacrarum.
[]« 2 sacra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 256c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRA2
2. SACRA, Missa. Guidonis Discipl. Farf. lib. 1. cap. 1 :
Ad finem Sacræ tonate dicat Diaconus,
Benedicamus Domino. Ibid. cap. 6 :
Ad explanationem Sacræ omnia signa pulsentur.
Rursum cap. 23 :
Infra ipsam hebdomadam dicant Dominicalem Sacram.
[]« 3 sacra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 256c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRA3
3. SACRA, Consecratio pontificia, vulgo Sacre, Bernard. Guido in Vita S. Cælestini V. PP. apud Murator. tom. 3. pag. 635 :
Cumque dies Sacræ celebris venisset in orbem,
Vestibus ornati byssis auroque decoris
Insistunt operi proceres, præsulque novellus
Velletrensis Hugo liquidam fundebat olivam.
Vide Sacrum 2.
P. Carpentier, 1766.
Ita quoque appellatur regia inauguratio, in Charta Ludov. Jun. ann. 1156. qua aliam ann. 1132. Ludov. VI. confirmat, ex Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 400 :
Ecclesiæ beatorum martyrum Crispini et Crispiniani, in quorum sollempni die, ex divino munere, regiam accepimus Sacram, etc.
Etquidem 25. Octobr. in regem inunctus fuit Ludovicus junior ; quo die horum martyrum memoria colitur. Dicitur etiam de benedictione abbatis. Charta ann. 1267. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 307. col. 1 :
Dixit se scire, quod universitas prædictorum locorum, in mutatione abbatum Casinensium, debet præstare iisdem abbatibus, in promotione et consecratione eorumdem, quamdam pecuniæ quantitatem pro sacro Sacræ suæ.
Eodem præterea nomine designatur solemnis monastica professio, quam idcirco qui emisit, in Sacris constitutus dicitur, in Lit. legitimat. [] ann. 1447. ex Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 47 :
Licet Johannes de Bar ex illicita copula traxerit originem, videlicet ex Henrieto de Bar mercatore ejus patre, cum Maria Aubrione minime conjugata, nec in Sacris constituta ejus matre.
Ubi in sacris idem quod vulgo in facie ecclesiæ.
[]« 4 sacra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 257a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRA4
4. SACRA, num. plur. Auctoritas, potestas patris in filium. Charta ann. 1257. apud Acher. tom. 10. Spicil. pag. 186 :
Idem Artaudus non coactus, non circumventus, non dolo inductus, sed spontanea voluntate dictum Guillelmum filium suum præsentem, volentem, et consentientem emancipat, et per emancipationem solemnem liberat a Sacris paternis et sua propria potestate per hæc verba : Nos Artaudus dom. de Rossilione Guillelmum filium nostrum..... emancipamus, et per emancipationem liberamus a nostra propria potestate, etc.
Vide Gothofredum ad leg. 1. tit. 18. lib. 8. Cod. Theod.