« Sacrista » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 262a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRISTA
SACRISTA, Dignitas Ecclesiastica. Ugutio :
Sacrista, sacrorum custos.Gloss. Lat. Gall. Sangerman. :
Sacrista, sacristarius, Secretain.Idem qui Thesaurarius, Durando lib. 2. Ration. c. 1. n. 14. et Joanni de Deo in Pœnitentiario lib. 5. cap. 12.
Apocrisiarius, vel Apocrisarius, ut in edit. apud Bernardum Mon. in Constit. Cluniac. c. 51. et 52. ubi officium ejus describitur, ut et apud Udalricum lib. 3. et S. Willelm. lib. 2. Constitut. Hirsaug. c. 34. Concilium Toletan. in lib. 1. Decret. tit. 26. c. 1 :
Ut sciat se Sacrista subjectum Archidiacono, et ad ejus curam pertinere custodiam sacrorum vasorum, vestimentorum Ecclesiasticorum, seu totius thesauri Ecclesiæ, nec non quæ ad luminaria pertinent, sive in cera, sive in oleo.Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 20 :
Ad officium Sacristæ pertinent omnia quæ in thesauro sunt custodire, reliquias et omnia ornamenta altaris, et sanctuarii, ac totius Ecclesiæ, sive in auro, sive in argento, sive in ostro, et palliis, et tapetibus, et cortinis : sacras quoque vestes, et pallas, et manutergia, calices, et textus, et cruces et thuribula et candelabra, et cætera vasa quæ vel ad ministerium, vel ad ornamentum altaris et sanctuarii totiusque Ecclesiæ pertinent. Libros quoque missales, Epistolares et Evangelia.Willelmus Brito lib. 12. Philipp. :
Vetus Epitaphium Lugduni :Deinde Sacrista loci capsam stans ante beatiPræsulis, etc.
Speculum Saxonicum lib. 2. art. 71. § 3 :Istius Ecclesiæ Cantor simul atque Sacrista.
Exceptis Clericis, mulieribus, Sacristis, id est ecclesiarum custodibus, et pastoribus.Germ. Kerkenere. Utuntur Statuta Leichefeldensis Ecclesiæ in Monastico Anglicano tom. 3. pag. 242. et Ecclesiæ Londinensis ibid. pag. 337. Cæsarius lib. 1. Miraculor. c. 35. lib. 4. c. 13. Saxo Grammaticus lib. 11. etc. Vide Ordinar. Canonic. Regular. ad calcem Johannis Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 288. Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 337. et alios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Sacrista præcipua post Abbatem dignitas in Capitulo de Romanis, ut docet
Charta ann. 1274. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 127. col. 1 : In casu illo correctio pertineat ad Abbatem, cum Sacrista vel Claverio.Statutum Humberti Dalph. ann. 1348. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 272 :
Fuit nobis per præfatos canonicos nominibus suis et capituli prædicti ac Sacristæ dictæ Ecclesiæ cum reverentia demonstratum, quod.... ipsi Sacrista, canonici, sacerdotes, curati, capellani et clerici ac totum collegium Ecclesiæ memoratæ, habent.... jura, jurisdictiones, etc.Quod et in aliis quibusdam Ecclesiis obtinet.
Sacrista Apostolici Palatii, Officium perpetuum, inquit Auctor libri Ceremoniarum Capellæ Pontificiæ, qui
semper consuevit esse Prælatus. De hac dignitate multa commentatur Waddingus in
Annalibus Minorum ann. 1303. num. 3. 4. 5. 6. 7. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrista Hebdomadarius, Qui per hebdomadam majoris Sacristæ adjutor constituitur, apud laudatum Bernardum
Mon. cap. 52.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristanus, ut Sacrista. Chronic. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 551 :
JohannesOccurrit præterea in Charta ann. 1146. in Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 516.(filius Benedicti Comitis)quodam anno in vigilia S. Mariæ voti causa, per suum Missum mandans, 12. solidos fecit ponere super altare ipsius, quod Sacristanus assumsit, et intra alia vota reposuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristes, Eadem notione, in Chartul. S. Martini Pontisar. : Odo Sacristes S. Martin.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristianus, Eodem intellectu. Litteræ ann. 1410. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 66 :
Nos fratres Wenceslaus de Zbirou prior, dictus Machko, Stephanus subprior et ibidem Sacristianus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segrestanus, Segrestarius, Eodem significatu. Tabul. S. Petri de Cella
Froini in Comit. Engolism. : Audientibus et videntibus G. capellano et Ar. Segrestano, etc.Usus Culturæ Cenoman. :
Segrestarius debet providere ut cum luce fiant omnia.... Segrestarius præparet in virga ante altare xiii. cereos.Nostris Segretain. Inventar. ann. 1510. in Chartul. S. Vandreg. :
Inventaire fait par moy Damp Tha. Papeleray Segretain des Reliques du tresor de l'abbaye S. Vandrile.Vetus Poeta MS. ex Biblioth. Coislin. nunc Sangerm. :
Et infra :Dame bien, dist li Segretains,Ge ne demant ne plus ne mains.
Vide Secretarius 1.Ge sui de çaiens Tresorier,Si vos dourai moult bon loier.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristana, Sacristaria, Quæ sacristiæ præest apud Sanctimoniales. Tabul. S.
Albini Andegav. : Concordia inter R. abbatem S. Albini et Mariam abbatissam S. Sulpitii. Teste Annete Sacristana S. Mariæ Andegavis.Charta ann. 1403. ex Schedis Præs. :
Item dominæ Sacristanæ unum justial vini, dum fit communicatio.Vita B. Coletæ tom. 1. Mart. pag. 574 :
Nam Sacristaria conventus quæ pulsare pro matutino debeat, etc.Vide Sacrestana.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segresta, Eadem notione, in Charta Gislæ Abbatissæ Romarici-montis laudata a Mabill. tom.
3. Annal. pag. 604.Sacristaria, Sacristæ munus Monachicum, cum reditu ac prædiis annexis. Gervasius Dorobernensis
ann. 1187 :
Archiepiscopus autem..... arrepto capitis sui pileo præfatum Robertum sacristam senem, et natura simplicem, quasi de novo sacristam constituit, omnibus eidem pertinentiis Sacristariæ specialiter assignatis.Charta ann. 1240. ex Tabul. B. M. de Bono-Nuntio Rotomag. :
Recognovit se vendidisse et omnino reliquisse sacristæ B. M. de prato juxta Rothomagum ad opus Sacristariæ pro 20. sol. Turon..... quoddam tenementum quod dicebat se habere in eadem parochia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristania, Eodem significatu. Chartar. Auxit. Eccl. Ch. 109 : Ne forte sub obtentu hujus occasionis aliquam ad jus Sacristaniæ pertinere contendat.Capitula gener. S. Victoris Massil. MSS. :
Quod nos non videmus qui tenent Sacristanias, seu cellas, seu prioratus quod melius possint legi quam per abbatem ad census reddendos.Occurrit præterea in Charta ann. 1217. inter Instr. tom. 3. novæ Gall. Christ. col. 238. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 63. Menester. Hist. Lugdun. pag. 105. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristeria, ut Sacristaria. Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 84 : Vendidi Gilleberto Anglico..... ministerium meum de Sacristeria integre cum omnibus ejusdem ministerii pertinentiis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristeriatus, Eodem intellectu. Charta Sacristæ Montisbertodi in Dombis ann. 1466 :
Sacrista Montisbertodi et in dicto Sacristeriatu successores ejus debent, etc.
Sacristia. Eadem notione, apud Will. Thorn. ann. 1128 :
Unde et molendinum de Abbatis melle quod ipsemet proprio labore adquisivit, ad Sacristiam deputavit.Litteræ Lucii III. PP. ann. 1181. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 46 :
Ipse vero cum consilio prædictorum episcoporum tres archidiaconatus vacantes et Sacristiam in ipsa ecclesia de personis idoneis ordinavit.In Cathedralibus Ecclesiis itaque ut in Monasteriis dignitas fuit.
Sacristaria Domus, apud laudatum Bernardum cap. 51.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristariæ Obedientia, ut Sacristaria. Charta ann. 1138. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 391 :
Decrevimus quatenus universa quæ Sacristariæ vestræ obedientia, tam in thesauro, quam in ornamentis seu aliis redhibitionibus, vel possessionibus, inpræsentiarum possidet, aut in futurum poterit adipisci, eidem obedientiæ perpetuo jure inviolabiliter conserventur. Interdicentes omnimodis ac prohibentes, ne quislibet priorum vel sacristarum de prælibatis Sacristariæ rebus quippiam absque capituli nostri et nostra permissione detrahere præsumat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristura, Eadem notione, in Charta ann. 1205. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 782 :
Concessi Deo et Ecclesiæ S. Vandregesilli.... totum tractum meum cum appendiciis, quem ego et antecessores mei in Sacristura S. Vandregesilli habuimus... Pro hac autem donatione.... mihi de caritate ecclesiæ octo libras Turon. dederunt, per manus Alexis tunc sacristæ jam nominatæ Ecclesiæ paccatas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segrestia, in Charta ex Tabulario Nobiliac. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav.
MSS. pag. 331 : Ad illorum Segrestiam seu ad suas ecclesias restaurandas per hanc cessionis epistolam ad habendum delegavimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segrestania. Charta Grimoardi Episc. Engolism. inter Instrum. tom. 2. novæ Gall. Christ. col.
445 : Dono atque dimitto altare Equalisimorum matris ecclesiæ.... cum Segrestania, hoc est mansus de Tornaco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristeria, Sacrarium, Sacristie. Historia Translat. S. Edmundi Cantuar. apud Marten.
tom. 3. Anecd. col. 1866 : Nocte vero sequenti sublatum est(corpus)de altari, et conclusum in loco abdito, qui Sacristeria superior nominatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacristia, Eadem notione, passim occurrit.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sagrestia, Eodem significatu, vox Italica, in Chronico Modoet. apud Murator. tom. 12. col.
1092 : Qui presbyter quasi alliteratus per stuporem tantæ visionis, sine mora in Sagrestia intravit.Ibidem col. 1093 :
Tunc presbyter de Sagrestia cum devota facie exivit, etc.Acta SS. tom. 4. Jun. pag. 765 :
Ille malignus caute aperto ostio dictæ Sagrestiæ, clausuras capsæ ignominiose aperuit.