« »
 
[]« Sæculum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 264a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAECULUM
SÆCULUM, Seculum, Monachis præsertim dictum, quidquid extra claustrum : quia qui vitam monasticam amplectuntur, mori sæculo dicuntur. S. Cyprianus Epist. 7 :
Sæculo renuntiaveramus, cum baptizati sumus : sed nunc vere renuntiaveramus Sæculo, quando tentati et probati a Deo, nostra omnia relinquentes, etc.
Vide eumdem Epist. 2. Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 83 :
Contemptu rerum sæcularium, et humanæ gloriæ, ad quam plerique effectant, etiam qui se Sæculo et concupiscentiæ carnis abrenuntiasse gloriantur.
S. Augustinus Serm. 49. de Diversis :
Quærebam, unde instituerem Monasterium ; spem quippe omnem Sæculi reliqueram.
Faustus Rhegiensis ad Monach. :
Non grande gaudium est, si aliquis ad Sæculi fluctus revertens, nomen atque habitum professionis suæ custodire videatur, anima vero ejus negligentiis tabescat ac defluat.
Concilium Eliberit. cap. 80 :
Prohibendum est, ut liberti, quorum patroni in Sæculo fuerint, ad clerum non promoveantur.
Cap. 85. apud Burchard. et Ivon. :
Si mulier maritum suum interfecerit... Sæculum relinquat, et in Monasterio pœniteat.
Petrus Damianus lib. 1 : Epist. 19 :
Hoc flagellum, si quando egrederetur ad Sæculum, portabat in sinu, ut ubicumque eum jacere contingeret, a verberibus non vacaret.
Vetus Epitaphium Mediolani :
Hic requiescit B. M. Maufrito, vixit in hoc Sæculo ann. p. m. LII. depositus est V. D. Prid. Id. Jun. Ind. 11.
Aliud ibidem :
Hic requiescit in pace Odelbertus, qui vixit in Sæculo annos p. m. LXII. depositus est sub D. XVIII. M.
Aliud :
Hic requiescit in pace S. M. Adeodatus Presb. qui vixit in Sæculo ann. plus minus LXXXV. depos. sub D. VIII. Cal. Julii. Probo Jun. C. Consule per Indictione III.
Adde Proparasceven Broweri ad Annales Trevirenses n. 38. Siecle, eadem notione usurparunt nostrates.  :
Si vous dy vrayement que je refusasse voulentiers la jouste de vous pour le grant bien que l'en en dit par tout le Siecle.
Sæculum relinquere, dimittere, Sæculum sectari
, in Capitul. 1. ann. 805. cap. 8. in Capitul. 2. ann. 811. cap. 5. 6. 7. 8. in Concilio Moguntiac. cap. 16. 17.
Ad Sæculum reverti
, apud S. Hieron. in Epist. ad [] Rusticum, Gregorium Turon. de Vitis Patrum cap. 9.
Seculum relinquere
, cap. 12. Occurrit passim. Vide Glossar. med. Græcit. in Αἰών.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sæcula, pro Anni, usurpat Jonas Episc. Aurelian. in Translat. S. Hucberti sæc. 4. Benedict. part. 1. pag. 296 :
Quod quantum sub ipsius (Carolomanni) Principis tempore erga præfati viri sancti corpus per tot elapsa Sæcula incorrupte servatum virtus divina claruerit, etc.
Nondum enim, ut ibi observat Mabillonius, duo sæcula ab Hucberti morte tum effluxerant.
Sæcularis, Mundanus, Gloss. G. Lat. : Κοσμιϰός, Sæcularis. Ἁρχὴ ϰοσμιϰή, apud Gregor. Nazianz. de Vita sua, ubi de Cæsario fratre. Salvianus lib. 4. de Gubern. Dei :
Quis est, oro, hominum Sæcularium præter paucos, qui non ad hoc semper nomen Christi in ore habeat ut pejeret ?
Idem lib. 5. de Religiosis :
Non Sæculares tantum, sed plus quam Sæculares esse volunt, ut non sufficeret eis quod ante fuerant, nisi plus essent quam fuissent.
Novatus Catholicus in Homil. ad fratres :
Sæcularibus aliter in Ecclesia loquimur, aliter loqui vobis debemus.
Cæsarius Arelat. serm. 14 :
Oblivisci loci illius, in quo dulcis immutationis habitus te nomine Sæcularis exuens, etc. Sæculares cognitiones,
apud Irenæum lib. 4. cap. 70. Secularia habitacula monasteriis opponuntur in Capit. Aquisgran. § 30.
Scriptores rerum sæcularium,
apud Sulpitium Severum lib. 2. Hist. Leo Ost. lib. 3. cap. 3 :
Habitu tantummodo Secularis.
Cæsarius Heisterbach. lib. 7. cap. 8 :
Canonicus quidam, vita satis Sæcularis.
Cap. 56. de Canonico :
Satis tamen extitit Sæcularis et delicatus, atque in vestimentis curiosus.
Lib. 12. cap. 40 :
Eratque homo valde Sæcularis, magis se conformans Militi, quam Monacho.
Adde Joan. Sarisberiensem lib. 7. Policr. cap. 23. Vincent. Lirin. lib. 1. Commonit. cap. 20. etc. Sæcularissimus, apud S. Bernardum in Epist. 276.
P. Carpentier, 1766.
Fillette de siecle, in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 262 :
En laquelle ville avoit feste..... pour une fillette de Siecle. Chançon de Siecle,
in aliis ann. 1401. ex Reg. 156. ch. 262 :
Les compaignons de la parroisse sainte Marguerite en la ville de S. Quentin, signifierent que ilz donroient un chapel de fleurs au mieulx chantant une chançon de Siecle. Seigle,
pro Siecle, in Epist. Guill. patr. Jeros. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1013. Hinc Siecler, Mundo seu hominibus placere, tom. 1. Fabul. pag. 241 :
Mais ce n'estoit mie bel Aude,
Ains estoit lede et contrefete ;
Mais encor se duit et afete,
Por ce qu'encor voloit Siecler.
Sæcularitas. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 518 :
Parum a Sæcularitate conversatio Monachorum differebat.
Adde S. Bernardum lib. 3. de Considerat. etc.
Seculariter, Sæcularium seu mundanorum more. Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 547 :
Erat enim tunc iste locus in omni religione pene destitutus, ita ut plures monachi seculariter et cum maxima lascivia forent, carnem in refectorio manducantes. Secularissime,
in Vita S. Aderaldi Canonici Trecens. scripta 11. sæculo :
In hoc tempore predecessores nostri vivebant Secularissime.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sæcularis, Qui alicui regulæ addictus non est.
Abbas Sæcularis et absque monachi habitu
, apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 370. Vide in Abbas.
Sæcularis persona
, Gall. Prêtre seculier, in [] Charta ann. 1328 : tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 213 :
Vix invenitur persona Sæcularis sufficiens, quæ velit regere dictam curam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sæcularitas, Sæcularium conditio monachali opposita. Charta ann. 1093. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 314 :
Et jam pene ad Sæcularitatem redacti, unusquisque de proprio suo, prout poterat, cum magna necessitate et ordinis transgressione sibi procurabat.
Charta ann. 1112. inter Probat. tom. 2. novæ Histor. Occitan. col. 386 :
Sed postea Lezatense monasterium pervenit in magna Secularitate, quousque domnus Durandus Cluniacensis monachus, abbas Moysiacensis et Tolosanus Episcopus venerit, qui ut vidit Secularitatem monasterii, misit abbatem religiosum, etc.
Vox frequens in Bullis Summorum Pontificum quibus regularia beneficia ad sæcularium conditionem adducuntur.
P. Carpentier, 1766.
Sæcularis, Laïcus, nostris alias Seculare vel Homme de Siecle. Chartul. S. Benig. Divion. :
Ce sont les personnes notaubles et Seculares, qui furent presens à Dyjon le 17. jour du mois de May l'an 1350.
Charta ann. 1401. ex Chartul. 21. Corb. fol. 200. v° :
Par devers tous juges et commissaires d'eglise ou de Siecle. Tant d'eglise comme seculiers,
in alia ann. 1404. ibid. fol. 201. v°.
P. Carpentier, 1766.
Sæculariter, More laicali. Charta Gaufr. Carnot. episc. ex Chartul. B. M. de Josaphat :
Hanc (capellam) miles quidam Hugo, Rufus appellatur, Seculariter hæreditario jure ante tenuit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Sæcularisse, Eodem sensu. Constit. Carmelit. MSS. part. 4. rubr. 3 :
Si quis frater habitum convenientem ordini suo temere dimiserit, aut ipsum habitum Sæcularisse transformatum pro actibus temerariis agendis, etc.
Sæculatus. Anonymus de Revelatione reliquiarum S. Genovefæ num. 6 :
Revelata est.... mense Januario 10. mensis in octavis ejusdem sanctissimæ virginis, et a fratribus est dulciter Deo Sæculata.
Id est forte in sæculum, seu e sepulchro in apertum elata : modo sana sit lectio.
P. Carpentier, 1766.
Sæcularitas, Bona ecclesiis concessa. Arest. ann. 1385. in vol. 7. arestor. parlam. Paris. :
Quod ecclesia Cabilonensis.... existebat dudum per sanctum Carolum Magnum.... in Sæcularitate seu temporalitate fundata, ac per ipsum quamplurimis insignitatibus, privilegiis et possessionibus dotata.
Vide Temporalitas 2.
P. Carpentier, 1766.
Sæcularitas, Actus, qui ad laicos pertinet. Stat. S. Flori MSS. fol. 56 :
Nullus clericus Sæcularitatem aliquam vel fidejussionem præstet seu faciat coram quacumque persona vel curia sæculari, de stando vel parendo juri coram ea, nisi forte ratione feudorum vel possessionum, quæ ab ea teneret.