« »
 
[]« Sagibarones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 266a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAGIBARONES
SAGIBARONES, Sachbarones, Causarum judices, qui in mallis publicis jus dicebant. Varie vox hæc effertur apud Eccardum in Pacto Leg. Sal. dicuntur
Sacceborones, Sacebarones, Sacerborones, Sachibarones, Sacibarones, Sagbarones
. Vetus Gloss. : Sagibarones dicuntur quasi Senatores. Lex Salica tit. 56. § 2 :
Si quis Sagibaronem, qui puer Regis fuerat, occiderit.
§ 9 :
Si quis Sagibaronem qui ingenuus est, et se Sagibaronem posuit, occiderit, etc.
§ 4 :
Sagibarones in singulis mallobergiis, id est plebs, quæ ad unum mallum convenire solet, plusquam tres esse non debent ; et si causa aliqua ante illos secundum legem fuerit definita, ante Grafionem removere eam non licet.
Ubi Sagibarones pueri Regis dicuntur, quomodo pueri nostri qui judicia exequuntur, in Lege Burgund. tit. 56. § 1. 4. Ex Lege vero Salica colligitur Sagibarones, in judiciis plusquam tres esse non debere ; de quibus intelligendum cap. 46. § 1.
Grafiones
vero cum septem judicasse, ex cap. 52. § 2.
Sagibaronum
mentio est præterea in Legibus Inæ Regis cap. 6. apud Spelmannum :
Si quis in Ecclesia pugnet 120. sol. emendet. Si in domo Aldermanni vel alterius Sagibaronis pugnet, 60. solidos emendet, et alios 60. pro wita.
Ubi editio Saxonica, geþungenes witan habet, quod Lambardus sapientis honorati vertit. Idem Spelmannus, Wendelinus, et alii vocem deducunt a Saech, sive Saek, causa de qua litigatur, et Baro, homo : ita ut [] Sachibarones, Jurisperiti fuerint, sive legis Doctores, uti nuncupantur : hommes de loy, qui Sagehommes dicuntur apud des Fontaines in Consil. cap. 21. A Saga, narratio, relatio quod causas judiciales referrent, accersit Schilter. in Gloss. Teuton. alii a Saio, de qua suo loco. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 783. Pardessus. ad Leg. Sal. pag. 572. sqq.