« »
 
[]« Sagimen » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 266b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAGIMEN
SAGIMEN, Adeps, sagina, arvina. Joan. de Garlandia in Synonymis :
Sumen, et arvina, Sagimen, pinguedo, sagina.
Ubi interpres
Sagimen est pinguedo quæ expellitur ex carne in frixorio per ignem
. Catholicon parvum : Sagimen, sain. Statuta Scabinorum Maceriarum ad Mosam :
Le cent de Sayn doit iiii. den. le cent de poix doit iiii. den.
Præsertim pinguedo, qua uti Monachis interdum concessum, ut observat Haeftenus lib. 10. Disq. Monastic. tract. 6. disqu. 4. Notit. vetus in Tradit. Fuldensib. Dronkii pag. 4 :
Ludewicus filius Karoli... monachis in civitatibus et in matricularibus ecclesiarum locis consistentibus....... obtinuit apud papam sui temporis Gregorium, Saginatis uti cibis, etc.
Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 48 :
Soli conversi sunt in coquina, Cantores autem in Ecclesia, qui lardum prius aliquantulum cum oleribus coctum, et Sagimen faciunt.
Idem cap. 76. § 57 :
Omni die vescuntur fratres Sagimine, præter Septuagesimam, et Adventum, et Vigilias Sanctorum, et 4. Tempora, et Rogationes.
Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 712 :
In Italia et Palæstina et aliis regionibus quibusdam satis abundant olivæ, cujus fructu ditati, ad diversos usus condiendos non indigent Sagimine.
Necrologium Ecclesiæ Parisiensis 8. Kal. Febr. :
De quo fiet statio panis, et vinum pauperibus dabitur cum Sagina. 10.
Kl. Jan :
Dedit nobis 6. arpentos vineæ apud Juri ad stationem 4. ferculorum, de qua Hospitale haberet Sagimen cum visceribus.
Charta Henrici III. Imper. ann. 1051. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 426 :
Sed fratres iidem inde consolati Sagimen habeant.
Statuta Gerardi Abbat. S. Theoderici ann. 1233. apud eumdem tom. 1. Anecd. col. 974 :
Duo pulmentaria cocta habeat, quarta Sagiminis, prout consuetum est, confectæ. In quadragesima vero et Adventu, et aliis diebus quibus Sagimine non utitur, oleo vel caseis competenter conficiantur.
Pœnitentiale MS. Thuanum :
A carne, Sagimine, et a caseo, et ab omni pingui pisce abstinere debes.
Occurrit ibi pluries, apud Cæsarium lib. 6. Miracul. cap. 4. in lib. Usuum Ordinis Cisterc. cap. 121. in Institut. Gener. Capituli ejusd. Ord. dist. 13. cap. 2. in libro de Exordio ejusdem Ordinis cap. 15. etc. Iisdem Cisterciensibus prohibetur Sagimen in Statutis ann. 1180. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1252 :
Qui in domibus alterius ordinis comedunt, si credunt in pulmentariis esse Sagimen, ab eis prorsus abstineant.
Utebantur etiam sagimine ad ungendos calceos. Guigo II. Prior Cartusiensis in Statutis ejusdem Ord. cap. 28. § 1 :
Tria paria caligarum, paria pedulium quatuor, pelles, capam, sotulares nocturnos et diurnos, Sagimen quoque ad ungendum, lumbaria duo, etc.
Statuta antiqua ejusdem Ord. 3. part. cap. 13. de sutore :
Cum ei injungitur, eruit coria et Sagimen.
Charta ann. 1301. pro Episcopo Ambianensi :
Communitas boucheriorum Ambian. debent ministrare Sagimen optimum ad præparandos dictos bouchellos.
Ubi Gallica[] habent, doit trover l'ointure à conreer les bouchiaus. Vide Unctum.