« »
 
[]« Salamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 279a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALAMENTUM
SALAMENTUM, Idem esse videtur quod Salsamentum, in Capitul. gener. MSS. S. Victoris Massil. :
Dispensator Monasterii debeat providere conventui de duobus pulmentis et de piscibus et alia pitantia competenti et sufficienti et de Salamentis et condimentis condescendentibus. Salame
Italis, eadem notione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sallamentum, Eodem significatu. Conc. Paris. ann. 1212. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 100 :
Quia multa scandala et enormia contingunt ex crapula quorumdam monachorum, ante carniprivium per tres septimanas vel per mensem delicatis carnibus et exquisitis Sallamentis sese ingurgitantium, etc.